XCI, reg 1 fol 18, mayo 1156

XCI
Reg.1
fol. 18. Mayo 1156.

In nomine Sancte et individue Trinitatis
Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et
illustrissimum Ildefonsum
Ispaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et
Ferrandum reges ac venerabilem R. comite
Barchinonense
. Ego igitur R. comes Barchinonensis princeps
Aragonis ac Provincie marchio concedo et laudo
et
recognosco illam divisionem et convenienciam per
medium factam inter me et illustrissimum imperatorem
Adefonsum et filios ejus regem Sancium
atque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris
sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et
scriptura illa resonat que facta fuit in loco
qui dicitur Tudilen justa
Aquas-calidas VI
kalendas februarii anno Domini MCL. Concedo itaque et convenio
ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et
filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam
nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec
auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoris
et filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filii
ejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium
Navarre
nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis
contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati
domini imperatoris
ad insolubile perpetue dileccionis vinculum
innodandum dare filiam suam filio meo in
uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jure
matrimonii recipio eam filio meo in uxorem et do
ei filium meum filie sue in virum in causimento et
beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comes
laudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas
atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus
barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et
Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus
Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comes
vero Arnallus palearensis et Guillelmus
Raimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas
sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud
urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1)
anno ab incarnacione Domini MCLVI.
(1) El escribiente
equivocó esta fecha al estender el documento. (MCCXCV
:
1295)

Notas:
regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de
Navarra.
Tudilen
justa
Aquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas
Calientes (termas), en MCL: 1150.
MCLVI: 1156.