LXXXIV, perg 279, 19 noviembre 1154

LXXXIV
Perg.
N° 279. 19 nov. 1154.

(1) Esta señora es la del mismo nombre
hija del conde don Ramón Berenguer III y hermana del
IV que robó del palacio condal de Barcelona Poncio
de Cervera
y de la que se habla en la pág. 169 del tom. 2.° de
los Condes de Barcelona vindicados.

Sit notum cunctis
viventibus. Quod ego Almodis (1) vice-comittissa
bassensis pro remedio anime mariti mei Pontii
de Cervaria
voluntate omnium filiorum meorum et consilio
nobilium hominum meorum dimitto in perpetuum omnibus hominibus
qui sunt in parroechia Sancti Juliani de Vallefecunda
illas migeras frumenti quas de singulis mansis
per singulos annos in predicta parroechia quidam bassenses
vice-comites olim per malum usaticum et per malam aprensionem
acceperant. Hanc vero dimissionem propterea facio quia jamdictus
maritus meus Poncius de Cervaria in suo ultimo testamento
timore Dei dimisit malos usaticos quos ipse vel
antecessores sui in jamdicta parroechia vel in aliis locis miserant
de quibus omnibus qui multo peiorem usaticum
quam alios acceptionem supradicti frumenti esse cognovi ideo
sine ulla retencione dimisi et insuper pro hac dimissione ab
hominibus supradicte parroechie accepi CCC solidos obtime
bisuldunensis monete quos dedi in redemptione illius honoris
de Maia quem predictus Poncius de Cervaria maritus
meus
impignoraverat et bajulus meus pro suo
redecimo habuit a supradictis hominibus XXX solidos
ejusdem monete. Si quis vero contra hanc cartam dimissionis ad
inrumpendum venerit facere non valeat sed in duplo componat et
postea firma persistat. Actum est hoc XIII kalendas decembris anno
XVIIl regni regis Leudovici junioris. – Sig+num Almodis
vice-comitisse
. Sig+num Ugoni filii ejus. Sig+num
Poncii filii ejus. Sig+num Berengarii filii ejus qui hanc
cartam fieri jussimus aliosque firmare mandavimus. Sig+num Guillelmi
de Crexel. Sig+num Petri del Malanno (o Malauno). Sig+num
Guilielmi de Guardia. Sig+num Geralli de Casteio. Sig+num
Guillelmi de Montros. Sig+num Arnalli de Palera.
Sig+num Ribotoni bajuli. – Johanis Levita
scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota: sed o set
in duplo componat : por duplicado.
XIII kalendas decembris : 13
diciembre VS Perg. N° 279. 19 nov. 1154.
vice-comittissa
bassensis, vizcondesa de BAS
Hermanos:
Ugoni,
Ugo, Hugo; Poncii, Poncio, Ponç, Pons; Berengarii,
Berenguer.
Montros, Monte rosso, Mont-Roig, Monroch, Monroyo,
Monroy, Monte Royo, etc.