LXXVIII, perg 266, noviembre 1153

LXXVIII
Perg.
N° 266. Nov. 1153.

Nunc et in eternum sit cunctis hoc
manifestum. Quoniam ego Henricus consul januensis
ex mandato et consilio januensium consulum videlicet
Martini de Moro et Guillelmi Nigri atque Guillelmi
Lusii
ac totius electi consilii Janue majori parte et ex
comuni consensu et voluntate totius populi januensis vendo
et trado Raimundo Berengagarii (en dos líneas) comiti barchinonensi aragonensium principi
et suis heredibus in perpetuum nostram tertiam partem Tortose
et totius termini ejus que ad comune Janue pertinet cum
omni integritate sine aliqua fraude et de jure ac potestate nostra
trado et transferro prephatam tertiam partem Tortose
cum pertinentiis ejus in jus et dominium suprascripti Raimundi
Berengarii comitis Barchinone et Aragone principis
pro precio
videlicet XVI milium et VI centorum et XL morabatinorum
marrochinorum marinorum aiadinorum lupinorum
melechinorum qui
quotcumque ibi sint mixtim ad pensum de lupinis reddantur.
Predictam quoque venditionem facio jamdicto Raimundo comiti
barchinonensi
et suis heredibus retenta insula beati Laurentii
sicut melius solide et libere illam tenebat et possidebat. Retento
etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu
Veneris
usque ad Portum Monacum non donet in Tortosa
ullum usaticum nec ullam ligiam nec aliquam
consuetudinem in perpetuum et quod comes et sui post eum
heredes donent inde per censum singulis annis in natale
Domini ecclesia Sancti Laurencii unum palium quod
valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu
Veneris usque ad Monacum venerint habitare Tortosam et
construxerint ibi edificium aliquod vel vineam
plantaverint aut gardinum construxerint et
voluerint in ibi habitare sub potestate et dominio comitis
comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia
culpa. Quod si ibi remanere noluerint comes reddat eis expensas sub
sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies. Si expense fuerint
ultra C solidos et si fuerint minus infra XV dies infra quos
recedere voluerint et notum sibi fecerint. Si vero aliqui ex
supradictis januensium habitatoribus emerit usque hodie terram
domum vel vineam gardinum et voluerit habitare
ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa
januensium fidelitate. Et si noluerit habitare ibi habeat
potestatem vendendi quod emerit cuicumque habitatori
Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis
teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas
habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose
salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue.
Et comune Janue remitit omnes acciones et querelas si
quas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa
Tortose. Facta est hec venditio mediante novembris apud
urbem Ilerdam in presencia sociorum predicti consulis
Henrici qui cum eo advenerant videlicet Guillielmi Cap dergul
et Bonivassalli Bolferici et Oberti Lusii et Fabiani
Superbi atque Guillielmi Capellani et Henrici Guersii filii
jamdicti consulis Henrici et aliorum quam plurium virorum
nobilium inibi asistencium scilicet Guillielmi Raimundi Dapiferi:
Guillielmi de Castro vetulo: Guillielmi de Cervera: Otonis Dapiferi:
Geralli de Jorba: Raimundi de Cardona: Berengarii de Torroja: Arnalli
de Torroja: Petri de Podio alto: Berengarii de Benavent: Bernardi
Deril: Guillielmi Arnalli: Petri de Bellog: Guillielmi Ibeloti:
Oggerii Agaza: Bonivassali de Moro. Qui supradicti hujus
vendicionis jusores et auditores advocati sunt testes anno ab
incarnacione Domini millesimo CLIII in era millesima CXCI. – Ego
Martinus de Mauro supscripsi. – Ego W. Nigri. – Ego W.
Guercius de Ponte Clavarius scripsi.
In Dei
omnipotentis nomine. Ego Henricus consul januensis
facio convenientiam de venditione nostre tercie partis
Tortose que ad comune Janue pertinet et tocius
territorii ejus cum comiti barchinonensi ex mandato
videlicet januensium consulum Martini de Moro et
Guillelmi Nigri atquo Guillelmi Lusii et ex majori
parte tocius consilii Janue qui sunt consiliatores
electi et ex comuni consensu ac voluntate tocius populi
januensis. Retenta insula beati Laurencii sicut melius
eam solide et libere possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo
januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monachum
non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam
neque aliquam consuetudinem in perpetuum. Et quod comes
et sui post eum heredes donent inde per censum singuli annis
in natale Domini ecclesie Sancti Laurencii unum pallium
quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de
Portu Veneris usque Monachum venerit habitare Tortosam
et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam
plantaverint aut gardinum construxerint et
voluerint inibi habitare sub potestate et dominio
comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi
pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere voluerint comes reddat
eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies si
expense fuerint ultra C solidos. Et si fuerint minus infra XV dies
infra quos recedere voluerit et notum sibi fecerit. Si vero aliqui ex
supradictis januensium habitatoribus emit usque hodie
terram domum vel vineam gardinum et
voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat
ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitatem
et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emit
cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem
comitis
teneat. Et comes remitit omnes actiones et
querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de
causa Tortose salvo alio conventu quem comes
habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes
actiones et querelas signas habet vel habuit contra comitem
usque nunc de causa Tortose. Predictam quoque convenienciam
vendicionis facio prenominato comiti barchinonensi sine aliqua
fraude pro precio XVI milium et DC et XL morabetinorum
marrochinorum marinorum aiadinorum melechinorum
lupinorum. Quorum debet comes dare X milia et
quadringentos mediante januario primo veniente et alios
VI milia et CCXL mediante mayo primo veniente. Et isti
morabatini debent dari apud Niciam. Et de quotcumque
morabitinis de predictis singulis monetis amplius aut
minus ibi habeantur omnes accipiantur ad pensum de lupinis. Si
vero comune Janue dederit aliquod lucrum vel usuram de
medio januario in antea usque ad medium mayum propter VI milia
et CCXL morabetinos de medio mayo comes donet predictum lucrum
vel usuram de sua. Si vero comes dederit X milia et CCCC morabetinos
mediante januario sicut supra scriptum est intret comes et
habeat possessionem jamdicte nostre tercie partis
Tortose patenter et integriter cum termino ejus et comune
Janue tenebit obsides comitis pro hoc quod remanserit
donec tota sit persoluta pecunia. Quorum obsidum erit unus ex filiis
Guillielmi Raimundi Dapiferi et alius erit Berengarius de Torroia aut
frater ejus Arnaldus aut nepos ejus Raimundus. Tercius erit
Guillielmus de Castelvel aut frater ejus Arbertus aut filius ejus
Guillielmus. Quartus erit unus ex filiis Petri Bertrandi de
Bello-Loco aut Guillelmus de Cervaria vel frater ejus aut Guillielmus
Petri de Castelet vel filius ejus aut Dalmacius de Perataiada
aut frater ejus vel filius ejus. Ex supradictis VIII generibus dabit
comes V obsides quales habere potuerit cum ipsa companna
Arnalli de Lercio que est in octavo numero et si postquam comune
Janue tenuerit predictos obsides fugeret inde aut
moreretur aliquis ex eis comes barchinonensis mitat ibi alium
vel alios convalentes et convenit comes barchinonensis quod
persolvat et pachet suprascriptam pecuniam sicut
superius scriptum est et quod suprascriptum censum Sancti
Laurencii
reddat annuatim sine enganno comunis Janue nisi
quantum major pars consulum comunis Janue sua
voluntate prolongare voluerit. Et comes debet dare
suprascriptos V obsides modo Henrico consuli si
eos accipere voluerit vel mediante januario soluta pecunia
quam tunc debet persolvere apud Niciam.