LXXIII , perg 250, 4 abril 1152

LXXIII

Perg. n. 250. 4 abr. 1152.

Ad cunctorum noticiam volumus
pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis jacens et
in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter
laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo
volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus
comitatibus et episcopatibus
et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus
sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit. Ea
videlicet conditione ut dominus et maritus meus
Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et
possideat integriter et potenter sub imperio
et dominatione sua totum predictum regnum cum
omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Post
obitum vero suum remaneat totum supradictum
regnum integriter filio meo jamdicto. Quod filius
meus jamdictus obierit absque legitimo filio
totum supradictum regnum et honorem prephatum sicut
habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter
et dono jamdicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad
omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex
utero meo processerit maritet eam honorifice jamdictus vir meus comes
jamdictus cum honore et pecunia sicut melius ei placuerit et remaneat
viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum
cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam
absque alicujus hominis vel femine blandimento. Etiam dono pro anima
mea et dono II milia morabetinos mille ad ecclesias
Aragonis et mille ad ecclesias Barchinonensis
comitatus Girundensis Bisullensis necnon et
Ausonensis. Et pono meos manumissores videlicet Guilielmum
barchinonensem episcopum
et Berengarium girundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanum
episcopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et
Ferriz de Oscha et Guilielmum de Castelvel et Arnallum de Lertio qui
dividant et distribuant supradictos morabatinos per ipsas
ecclesias sicut melius et utilius ejus fuerit visum quos morabetinos
prenominatos donet vir meus Raimundus comes jamdictus
supradictis manumissoribus meis. Facta carta II nonas aprile anno
Dominice incarnationis millessimo CLII. – Sig+num Peronelle
regine aragonensis
que hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo
atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi.
Sig+num Guilielmi barchinonensis episcopi.+Sig+num Lup Enegonis de
Luna
. Sig+num Guilielmi de Castelvel. Sig+num Bernardi de Bellog.
Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri
Primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi
pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num
Calvetti prioris tirasonensis. Sig+num Poncii Scribe
qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.