Perg.n°181. Julio 1145.
In Christi nomine. Ego Raimundus
gratia Dei comes Barchinonensis et princeps regni
Aragonensis. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate
propter magnum et bonum servitium quod mihi fecistis facio hanc
cartam donationis vobis Alegret et Bertrando
atque Geraldo et Sancio et Guillelmo de Belsa
atque Johanni de Camporrels et Berengario de Miravet cum
suo socio Dominico et Stephano de Soria. Dono
namque vobis supranominatis in ipsa orta de Montsso
terram seminaturam de XVI kafiçatas
de tritico et dono vobis terram in termino de Valcarcara
XVI jovatas insimul de bona et de alia et dono vobis ipsam
almuniam de Mata cum omnibus terminis et pertinentiis
ejus et dono vobis VIII ortos in illa fossa de Montsso.
Supradicta omnia dono vobis et omnibus succedentibus vobis ut
habeatis et possideatis ea solide et libere in hereditate propria
francha et ingenua ad faciendum ibi et inde totam
voluntatem vestram. Et dono vobis totas illas chasas quas
habetis in Montsso et dono vobis omnia supradicta per
hereditatem propriam francham et ingenuam per facere inde totas
vestras voluntates sicut de vestra propria hereditate libera et
ingenua vos et omnis generatio vestra vel omnis posteritas vestra
salva fidelitate Dei omnipotentis ac Sancte milicie et mei ac
successorum meorum per secula cuncta Amen. Insuper ego Raimundus
comes jamdictus convenio vobis omnibus prenominatis quod de
isto honore sim vobis in defensione et in salvamento contra omnes
homines vel feminas per fidem vestram sine aliqua fraude. Si qua
autem persona presentem donationem disrumpere temptaverit nichil
proficiat sed iram Dei incurrat et postea hec donatio firma
permaneat. Facta carta donationis mense julii in era
millesima CLXXXllI dominante Raimundo comite
suprascripto in Aragone in Suprarbe in Ripacurça
in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in
Calataiub in Darocha episcopus Guillelmus in Rota
episcopus Dodo in Oscha episcopus Bernardus in Cesaraugusta
comite Arnallo Mironis in Paiars Furtundat in Barbastro
Petro de Stopana in casteio Cepoler Peregrinus
in Alcheçer
Ferriç
in Sancta Eulalia. – Sig+num Raimundi comes. – Sunt testes visores
auditores Arnallus Mironis comes Palearensis Guillelmus
Raimundi Seneschale Petrus Lopeç
de Sancto Stephano Guillelmus de Sopiratis Gomballus de
Mur et Poncius scriptor comitis qui hoc scripsit et hoc sig+num
fecit.
Nota: tritico,
kafiçatas
: cafiz, cahiz, cahizada de trigo.
Orto, orta, ortos, ortas: huerto, huerta,
huertos, huertas.
Chasas,
se lee también casas.
Montsso : Monzón : Montisono (monte +
sonido): Montço:
Montso, Monçon,
etc
…
millesima CLXXXllI : 1183.
Perg.n°181. Julio 1145.Suprarbe
: Sobrarbe (Huesca).
Ripacurça : Ribagorza (Huesca).
comes
Palearensis : conde de Pallars.
Sopiratis: Subirats.