XXXIII. Translatio Conventus FF. Predicatorum Sedis Urgellensis, amo MCCCLXIV, 1364

XXXIII. 

Translatio Conventus FF. Predicatorum Sedis Urgellensis, anno MCCCLXIV. (Vid. pág. 122).

Ex arch. eiusd. Conv. 

Noverint universi quod cum guerrae, tribulationes et discordiae quam plurimum vigeant per universum orbem sic quod gens insurgit contra gentem et regnum contra regnum in tantum quod vix diabolo instigante pax invenitur inter christicolas propter quod tam romana curia quam provincia et ¡n Lingua Occiana (Langue d’Oc, Languedoc, lengua de Oc, och, hoc : sí afirmativo, lengua occitana) et quam etiam Francia necnon in Aragonia et Cathelonia quaelibet Civitas, Villa, Locus et Castra volentes futuris periculis providere propter gentium paucitatem ordinaverunt quod hedificia extra muros antiquos posita sive sint Monasteria vel alia hedificia cuius conditionis sint sive status per quae ipsi Civitati, Villae, et Loco posset nocumentum vel aliud dampnum inferri destruantur, reducantur planiciey, et totaliter diruantur. Igitur cum Civitas Urgellensis sit sub muris antiquis, sub certis clausuris posita et hedificata et redacta extra quos Monasterium seu Conventus Ordinis Fratrum Praedicatorum antiquitus fuit hedificatum, et videatur quod si Monasterium sic remaneat ipsi Civitati Urgellensi nocumentum et irreparabile detrimentum praestavit proculdubio in futurum maxime quia eius hedifitia adeo sunt muris et vallis ipsius Civitatis contigua quod necessario habent destrui et dirrui, si dicta Civitas conservari vult et debet ab inimicis et gentibus extranae nationis quae ad debellandum eam se parant, quod experientia mostravit non est diu; ideo Reverendus in Christo Pater et Dominus Dominus Guillermus divina providentia Episcopus Urgellensis volens vigilare circa utilitatem comunem ipsius Civitatis Urgellensis praedictae, et futuris dampnis providere pro posse quia jacula quae previdentur minus ferire solent, habito colloquio et maturo consilio et tractatu, ne dum semel sed pluries tam cum venerabilibus viris Decano et Capitulo ac civibus dictae Civitatis quam cum personis generosis et aliis circa talia expertis, si propter dictum Monasterium si ibi ubi situatum est remaneret, posset ipsi Civitati parare nocumentum. Qui omnes concordes deliberarunt quod utile est et expediens tam Civitati praedictae quam Fratribus ipsius Monasterii pro eorum conservatione aliud Monasterium intra muros antiquos et clausuras antiquas ipsius Civitatis hedifficare et illud quod est extra muros hedifficatum destruere et mutare cum alias esset praedictae Civitati irreparabile detrimentum, si in loco ubi nunc est remaneret prout praedicta clare… praesente dicto Domino Episcopo ac presentibus Decano et Capitulo Urgellensi ac consulibus et consiliariis infrascriptis, ac etiam Priore et Fratribus dicti Monasterii subscriptis fuerunt recitata, in presentia mei Notarii publici et testium subscriptorum ad haec spetialiter vocatorum. Quare idem Dominus Episcopus ordinavit de et cum consilio venerabilium virorum Raymundi Cervarie in Decretis Licenciati, Decani Bernardi Gomari, Bergae, et Petri de Mornacho, Celsonae Archidiaconorum, Jacobi Miro, Michaelis Fusteri, Raymundi Trebayla, Guillermi Heliae, et Guillermi de Viraleto Canonicorum ecclesiae Urgellensis ad Capitulum per pulsationem campanae, ut moris est propter haec ut dixerunt congregatorum, ac Petri de Sancto Andrea, Bernardi Sartre, et Petri de Tavernoles Consulum, Johannis de Putheo clauso, Berengarii Fabrichaer, Petri de Altariba, Geraldi de Aquilario, Ferrarii de Sancta gracia, Francisci Archavelli, Bernardi de Arcegel, Berengarii Salines, Bernardi Quexans, Johannis de Artedone, Petri de Ribes, Bernardi Picamoles, Bartholomei Magistri, Raymundi Tarega, Jacobi Trebayla civium et consiliariorum dictae Civitatis pro utilitate comuni ipsius Civitatis et pro conservatione eiusdem quod Monasterium Praedicatorum situatum extra muros, et eius hedifficia diruantur, et quod Monasterium et eius hedifficia infra (intra) muros construantur et hedifficentur. Et de presenti assignat dictus Dominus Episcopus Religiosis Fratri Berengario de Torrenteyler Priori, Fratri Arnaldo Sacerdoll, Fratri Galcerando de Rupeforti, et Fratri Arnaldo Montanerii conventualibus dicti Monasterii presentibus ibidem pro se et eorum successoribus stipulantibus, et recipientibus locum ubi valeant et possint Monasterium hedifficare, videlicet ecclesiam parrochialem Sancti Michaelis, et etiam cimiterium eius et hospitale proborum hominum dictae Civitatis sine tamen juris praejudicio parrochialis dictae ecclesiae. Et promisit etiam dictus Dominus Episcopus quod ulterius assignabit loca sufficienter si necessarium fuerit tot quot fuerit necessarium ad eorum hedifficia construenda debite circumcirca praedictam ecclesiam et hospitale predictum. Et de presenti in adjutorium operis seu hedifficii dicti Monasterii assignat dictis Priori et Fratribus tertiam partem adjutarum dictae Civitatis cuiuslibet anni ad triennium a festo Omnium Sanctorum proximo futuro. Ita tamen quod dicta tertia pars in alios usus preterquam in dicto opere non convertatur, et quod operarius seu persona aliqua bona qui nomine operarii vocetur ponatur per dictos Priorem et Consules qui nunc sunt, seu pro tempore erunt: quae quidem persona teneatur eisdem Priori et Consulibus debitam reddere rationem quando et quotiens ab eis fuerit requisitus. Et de predictis omnibus et singulis prefatus Dominus Episcopus voluit et mandavit fieri unum vel plura publicum sive publica instrumenta in testimonium praemissorum. 

Et praemissa fuerunt laudata et firmata tam per dictum Dominum Episcopum quam per prefatos Dominos Decanum, Archidiaconos et Canonicos, Capitulum ut dixerunt facientes, ac per praefatos Consules et Consiliarios supranominatos, excepto tamen venerabili viro Guillermo Bordonelli, Canonico Urgellensi Statore ac patrono dictae ecclesiae parrochalis Sancti Michaelis qui ibidem praesens erat, qui praedictis non consenciit, imo expresse contradixit, si et in quantum juri suo et dictae ecclesiae prejudicare possent. Et fuit etiam protestatus de jure suo et quod per huiusmodi assignationem per dictum Dominum Episcopum factam dictis Priori et Fratribus prejudicium juri suo et parrochiali juri ecclesiae Sancti Michaelis cuius patronus ut dixit existit non valet generari. Acta fuerunt haec in domo Capituli dictae ecclesiae Urgellensis die Sabbati vicesima nona mensis junii anno a nativitate Domini millesimo trecentessimo sexagesimo quarto, presentibus ad haec pro testibus specialiter vocatis Bonanato de Plano, Bernardo de Pulcropodio, Raymundo Johannis, Beneficiatis in ecclesia Urgellensi, et Bartholomeo Caldererii, Rectore ecclesiae Castri de Ciutat. Et subsequenter paulo post prefatus Dominus Episcopus prehabita aliquali deliberatione ordinavit quod discretus Petrus del Ges, Vicarius perpetuus ecclesiae Sancti Michaelis praedictae de tota vita sua de cetero celebret suum officium et ministret sacramenta suis parrochianis in ecclesia Sancti Petri contigua claustro ecclesiae Urgellensis, quam quidem ecclesiam Sancti Petri pro parrochiali ecclesia Sancti Michaelis Petro del Ges, Vicario perpetuo dictae ecclesiae Sancti Michaelis ibidem presenti et recipienti assignavit de tota vita sua. Intendens idem Dominus Episcopus ut dixi de consilio sui Capituli ordinare quod dicta ecclesia Sancti Michaelis post mortem dicti Vicarii sit unita capellano Sancti Odonis, sic quod non sit nisi unus Rector parrochialis in civitate antedicta, videlicet capellanus Sancti Odonis cui uniet et incorporabit ecclesiam antedictam Sancti Michaelis absque tamen praejudicio dicti capellani, et etiam dicti Guillermi Bordonelli et etiam suorum successorum, et absque etiam praejudicio Capituli antedicti, et etiam suae ecclesiae Urgellensis antedictae ut int ordinacione quam super hoc faciet idem Dominus Episcopus latius continebitur et exprimetur. Quae sunt acta in domo dicti Capituli die et anno quibus supra, et praesentibus testibus supradictis. Sig+num mei Petri de Villa (espacio grande) Notarii publici civitatis Urgellensis auctoritate venerabilis capellani Sancti Odonis in ecclesia Urgellensi qui haec scribi, feci et clausi. Et constat michi de diccionibus superpositis videlicet in prima linea ubi scribitur vix, et in sexta linea ubi dicitur in Christo, et in XVI linea ubi legitur ibidem, et in penultima linea ubi scriptum est praejudicio. Constat etiam de diccione rasa et correcta in tertia linea ubi scribitur et. Constat insuper de alia diccione rasa et correcta, videlicet in VIII. linea ubi scriptum est omnes.