CORRESPONDENCIA
CON JUAN VILLAR.
Fol.
240.
Exemplum
litterarum aeditarum exercitationis honestate et oblactamenti gratia
super non nullis antiquorum gravitatibus editarum ab Joanne Villario
jureconsulto et Petro Michaele Carbonello Tabellione. (1)
(1)
Haec et sequentia scripsit Franciscus filius meus in suae juventutis
flore ideo si non sunt bonis litteris scripta taceat suturator et
bilinguis.
En
efecto, toda esta correspondencia con Vilar (Villar) la copió el
hijo, y a su inexperiencia se debe la poca corrección que en ella se
nota.
Petrus
Michael Carbonellus Joanni Villario S. P.
Quum quespiam
Barcinonensis tabellio in chirographo meo noviter conspexisset
testamentum confectum suis se penes Petrum Mich. Carbonellum notarium
infrascriptum nono die maii cachino crepere non erubuit nam
neotericus homo ille aiebat haud penes sed apud nec maii sed mai
scribi ac pronuntiari oportere nulla mihi data auctoritate nisi quod
ab doctissimis et illustribus viris sic didicerat. Ego vero
petulantiae illius satisfacere non destiti auctoritate viri illustri
Laurentii Vallensis (Lorenzo, Llorenç, Llorens Vallés) quoad
praepositionem penes de qua tecum iam pridem sermonem habui et ut
morem tuae geram voluntati quod in ea sentio dicam paucis. Apud te
penes te in hoc differunt testibus festo Pompeio ac Laurentio
Vallensi quod alterum personam et locum significat ut apud Platonem
apud forum. Alterum personam et dominium ac potestatem ut pecunia est
penes me in mea potestate seu dominio. Aliquotiens transfferimus ad
res incorporeas ut laus vel vituperatio periculum seu commodum penes
te est. Et nihilominus eleganter et melius dici videtur apud Papam
advocati faciunt orationes et non coram Papa. De mense maii si
duplicato ii vel unico i in genitivo scribundum ac pronuntiandum
fuerit nec ne aliquantis perhesito verum ipse id nomen maius in
genitivo maii duplicato ii scribere consuevi. Tu vero doctior me
indoctum sub hac te dubia doctum certissimumque efficias admodum
obsecro. Deinde libellos quibus elementis Barcinona scribatur et de
viris illustribus totius Hispaniae quos Hieronymus Paulus in sua
adulescentiae aetate non immerito effectus iureconsultus egregius
latinisque litteris et graecis praeditus edidit elegantissime tibi
commodato concedo. Igitur eos et huiusmodi epistolam una ad te mitto.
Vale et perdiu vivas cum secundorum ubertate successuum. Apud
civitatem Barcinonam IIII iduum
junii anno jubileo 1475.
Fol.
240 v.
Joannes
Villarius Petro Michaeli Carbonello tabellioni apprime docto S. P.
Forte miraris suavissime Petre quod tuis litteris non iniucundis
quidem tam diu respondere distulerim sed desines quidem mirari si
forensibus causis me implicitum occupatumque memineris quod per hosce
dies magis magisque contigisse scire te velim. Nam ut omittam caetera
de Urgellensi diocese causa quae me sane complures dies distenuit
occupatum delata fuit aequo animo ¡taque feres si tuis litteris uti
decuit evestigio non responderim nam deffuit facultas rei
conficiendae non defuit voluntas. Si cui nam per amicitiam debeo
debeo certe multis tibi profecto prae caeteris debeo Tecum etenim
longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere
noctes. Sed haec satis. Per gratum est quod de verbis penes et apud
scribere libuit atque id quidem maxime quod Festi Pompei auctoritate
es fretus quem ego castigatissimae disciplinae fideique probatae
semper esse putavi. Sed accipe maximi jurisconsulti Ulpiani
testimonium in haec verba penes te amplius est quam apud te nam upud
te est quod qualitercumque a te teneatur penes te est quod quodam
modo animo possidetur. Quod vero haesitari abs te dicis utrum verbum
hoc maii dupplici i. genitivo casu an simplici conscribi oporteat ne
dubita quidem cum duplici uti tu etiam conjicis scribi oportere quam
rem mihi tam aptissima foret Prisciani Caeseriensis et aliorum
veterum testimonio verbis pluribus confirmare sed in re tam nota
longum esse non decet. De te iam illud in carmine dici licet Scis
etenim iustum gemina suspendere lance et potis es nigrum vitio
prafigere theta. Libellum quem de verbo Barcinona quo pacto quibusve
elementis scribi oporteat et unde id nomen natum sit Hieronymus
Paulus accuratissime edidit. Item et alterum de viris illustribus
totius Hispaniae quos commodato seu
maius precario mihi concesseras tibi restituo. Si tibi per ocium
aliquando licuerit mihi transcribere illum ut verum urbis nostrae
cognomentum apud me perpetuo sit gaudebo eiusque rei non immeritam
referam gratiam. Sed redeo ad Hieronymum laetor eius adulescentis
potius quam viri tam lepida tam ornata tam elegantia ac simul
probatae fidei scripta vidisse. Non immerito mi Petre nescio quo
impetu in illum ferebar adeo ut amarem hominem nedum diligerem. Fit
nanque nescio qua natura mea ut in eos quos liiterarum et rerum
antiquarum sciam amatores quasi quodam impetu amoris efferar.
Augurabatur animus quod nunc tandem in illo conspexi imaginem veterum
scriptorum in hoc uno Barcinonensi videor intueri ut vere dicere
possim ecce alteram Spem Hispaniae Dii illum superstitem faciant nam
nisi animus me fallit dabit aliquando maiora futura quidem sibi
suisque patriae et genti ornamento maximo et decori. Vale datum
Barcinone XIIII calendas julias. Iterum vale.
Fol.
241.
Petrus
Mich. Carbonellus Joanni Villario P. S. Jam hoc mane apud nostram
tabernam notulariam de elegantissimis litteris tuis in laudem
Hieronymi Pauli dignissimi et de meis inornate exaratis ac virtute
moribus et scientia ipsius Hieronymi multa et varia transegimus quae
a nobis quoquo modo peracta obliterari nequeant. Vidisti nanque o
Joannes clarissime litteras suas et meas quibus elementis Barcinona
scribunda sit. Nunc vero ad tuam humanitatem mitto Genealogias
Aragonum et Siciliae Regum et comitum Barcinone quas edere
brevi sermone in tabella quam gnatus meus tibi reddet magnis et
lucubrationibus scribere curavi. Eam igitur perlegito et quid in ea
senties ad me tuae doctrinae amatorem quum tibi libuerit rescribito.
Vale Vale et me ama ut facis. Apud civitatem Barcinonam XIII calendas
julias anno jubileo raptim.
Joannes
Villarius P. M. Carbonello salutem. Redditae sunt mihi litterae tuae
quas gnatus tuus (1: Is gnatus erat Franciscus proprio nomine
appellatus.) puer profectu mihi etiam pro meo in te amore et illius
praeclara indole praecharus detulit et simul etiam tabellam
pergamenam (1) de genealogia nostrorum Principum. Visa sunt
convenire omnia delatoris modestia et gratia quaedam cum puerili
pudore coniuncta litterarum tuarum lepos et suavitas mirum tabellae
ipsius et argutum artificium. Quamvis enim et genus et prosapiam
tantorum ac prope dominorum principum non incognita haberem tamen id
ipsum explica tuis quasi re ipsa ante oculos posita abs re
intellexisse voluptati fuit quippe quoniam non sim inscius eam inte
severitatem esse solere ut nihil nisi quod optime sit exploratam
litteris mandes Tibi recto vivere talo ars dedit et veri speciem
cognoscere calles. Verumtamen abs te scire velim prior omnium ille
Barcinonnis Comes cognomento Guifredus quibus
parentibus qua familia ortus fuerit nisi dixerimus illum descendisse
de coelo ut de tertio Catone non insulse Juvenalis poeta dicebat.
Quam obrem tantae tamque illustris prosapi et primores stipites
ignorari minime ferendum putem ut enim apud Aristotelem bellissime
scriptum est Scire ununquodque tunc arbitramur quoniam causas eius et
principia cognoscimus usque ad elementa. Si quid igitur de ea ipsa re
fide dignum compertum habes id mihi ut innotescat tua solita
diligentia atque humanitate efficere stude. Vale et me ama. Data
Barcinone XI calendas julias.
(1)
Tabella pergamena et non pergamenea ut barbari notarii in eorum
notules quotidie scribunt.
Fol.
241 v.
Petrus
Mich. Carbonellus Joanni Villario P. S. Litteras tuas non levinas sed
omni armonia et suavitate refertas accepi quibus intellexi quod de
genealogia nostrorum principum edidi tibi voluptati esse in
facto Barcilonis Comitis cognomento Guifredi ad causas
uniusque rei et principia dinoscenda in testes producere studuistis
quum desit quibus parentibus qua familia Comes ille ortus fuerit.
Cupis ergo doctor egregie quod super tanta tamque illustre prosapia
ac eius primore te doctiorem efficiam. Respondeo haud indignum esse
ad juvenalis (Juvenalis) et Aristotelis ac aliorum qui in pretio
habentur doctrinam et vestigia assequenda nos vacare summopere. Sed
non semper id fieri valet praecipue in tam maxima ac vetustissima
Regnum et comitum genealogias de quibus plerique litterati
viri cum alii vernacula lingua tum et alii latina multa
scriptitarunt et id quod scire cupis et ego etiam cupio omiserunt.
Ipse igitur rerum antiquarum amator non modo unum sed etiam complures
codices circa hanc rem volvere et revolvere curavi Hieronymo Paulo
apprime docto
suffragante et me etiam edocente a cuius fracmentis haec et alia non
minus valentia luculentissime dedici et id primoris et etiam aliorum
nostrorum principum a quibus parentibus et familia originem traxerunt
forte scripsit nemo. Si de uno ad alium usque ad primorem
retrogradando tendamus in infinitum erit progressus. Quando quidem ut
Aristoteles ait AEticorum lib. V. Quaedam sunt ut de ipsis lex ferri
non possit itaque decreto opus est nam indiffinita est regula quemadmodum
in his dicendum puto. Haec vero quae antiquiores de ea genealogia
nobis tradiderunt (ut vidisti in eius tabella a me tibi precario
concessa) diggerere perdiu studui. Verumenimvero si quid reconditi in
hac re senties meque dicere et scire opus esse putaris tu doctiori tu
perspicatior tuque rerum antiquarum rimator acutus ad has litteras
statim mihi rescribito. Nam ideo mihi gratius facere nihil potes.
Vale meque mutuo diligas apud urbem Barcinonam X calendas julias anno jubileo.