C, perg 30*, mayo 1157

C
Perg.
N°30*. Mayo 1157.

Pateat cunctis fidelibus quod ego Lupus
Dei gracia pampilonensis episcopus cernens quamplurima
dampna destructiones ac cedes que diu in terra Navarre
incessanter contigerant propter gravissimam guerram et multis
timendam quam Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis
ac Sancius rex Navarre diu inter se agitaverant: desiderans et
studens tantis malis finem imponere ante presenciam jamdicti comitis
veni eumque crebris et indefessis precibus meis rogavi quatenus
ipsius pestifere guerre treuam daret. Tandem
sicut episcopalis officii est cum ad tantum malum sedandum et
mitigandum pacem et treguam a supradicto comite
diligenter exquirerem supradictus venerabilis comes ipsam
treuam in manu mea dedit et a parte regis Navarre per
manum meam accepit: quam treguam cum predictus rex Navarre
et sui posmodum fregissent et quamplurima malefacta et maxima dampna
jamdicto comiti et terre sue Aragone fecissent ne
iniquitas super iniquitatem iterum aponeretur ad supradictum comitem
rursum accessi et in potestate sua tam pro restituendis omnibus
malefactis quam pro pace reformanda me ipsum obsidem dedi.
Postmodum vero cum prephatus rex Navarre et sui jamdicta
malefacta et dampna supradicto comiti redirigere vel restituere
nollent prenominatus comes ex his me sepius requisivit atque comonuit
et ad ultimum per internuncios suos et literas domino pape de
me suam querimoniam fecit qui michi propter hoc litteras suas et
mandatum direxit. Quapropter ego Lupus Dei gracia parapilonensis
episcopus
visis litteris domini pape Adriani apud
Montem-Pessulanum et audito ejus mandato in mense januario
anno Domini millesimo CLVI tam pro fide mea comiti supradicto
promissa quam pro mandato domini mei pape cujus preceptis
contraire nec possum nec debeo posui me ipsum et tradidi in manu et
in potestate suprascripti Raimundi comitis barchinonensis per
ostaticum et ei sub fide mea et ordine conveni atque promissi
ne de ostatico suo aliqua occasione vel ingenio me subtraherem
vel exirem nisi rex pampilonensis me de isto ostatico
traheret grato animo et voluntate comitis et comes
jamdictus me inde gratis absolveret restitutis et emendatis sibi
omnibus supradictis malefactis et dampnis. Unde ego prelibatus Lupus
pampilonensis episcopus bona fide ac spontanea voluntate mea convenio
tibi supranominato Raimundo comiti aragonensium principi in
vera fide et ordine meo et debita romane ecclesie reverencia quod
deinceps sim tibi fidelis de corpore tuo et de vita tua et de omni
honore quem modo habes vel in antea conquirere poteris et adjuvabo te
ac tibi valebo cum omnibus castris meis et villis quos habeo vel
habebo et cum omnibus hominibus meis contra omnes homines et feminas
sine tuo engan nisi rex pampilonensis jamdictus de tuo
ostatico me eduxerit et tu inde me absolveris gratis et
sine aliqua vi restitutis tibi et redirectis supradictis omnibus
dampnis et malefactis. Et ut suprascripta omnia tibi fidelius ac
firmius compleam et atendam interpono tibi dominum meum papam
Adrianum in fidejussorem atque patronum ut que superius
scripta sunt mente fideli tibi compleam et atendam sine malo ingenio.
Et hoc facio tibi asecurari a venerabili B. terrachonensi
archiepiscopo sub cujus diocesi sum constitutus et a discretis
episcopis barchinonensi atque cesaraugustano me
sicut suprascriptum est recta fide et sine aliqua fraude tibi
firmiter tenere atque complere. Et ego Raimundus comes
barchinonensis princeps ar
ogonensis
et marchio convenio tibi jamdicto Lupo per Dei graciam
pampilonensi episcopo ut ab hoc die in antea te manuteneam et tibi
valeam et contra omnes homines et feminas consilium tibi et auxilium
prebeam bona fide sine engan et quod non faciam placitum ullum aut
treuam cum supradicto Sancio rege Navarre aut cum
imperatore Castelle ac filiis suis regibus
absque tuo consilio vel voluntate. Et per easdem personas
suprascriptas quibus michi asecurasti facio tibi asecurari
ut que superius tibi convenio tibi firmiter compleam et attendam sine
malo ingenio. Acta sunt hec in mense maio apud Ilerdam
anno Domini millessimo CLVII in presencia episcoporum
barchinonensis et Cesarauguste et Arnalli Mironis
comitis plearensis et Raimundi de Podio-alto ac Guillelmi de
Cervera. – Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Arnalli
Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi barchinonensis
episcopi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de
Castro-vetulo. Sig+num Guillelmi de Cervera. Petrus Dei gracia
cesaraugustanus episcopus. Sig+num Raimundi comes. – Sig+num
Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto
divisa
.)