CII, perg 318, 16 junio 1157

CII
Perg.
N° 318. 16 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma
que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar
vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii
barchinonensium comiti et marchioni aragonensiumque principi
et
successoribus tuis per nos et successores nostros quod ullus homo vel
femina non faciat vobis guerram vel malefacta oculte vel manifeste de
ipso castro de Petra excepto vicecomite cardonensi
quandiu nos predictum castrum habuerimus vel tenuerimus. Et
propter hoc ego Raimundus Berengarii supradictus comes
convenio vobis Guillelme et Bernardo supradictis et
successoribus vestris per me et per successores meos quod manuteneam
et deffendam predictum castrum cum omni suo honore et
terminis contra cunctos homines vel feminas quibus vos per me et
curiam meam volueritis facere directum. Et propter istam
convenienciam semper ab utraque parte tenendam nos Guillelma
et Bernardus vir meus facimus tibi supradicto comiti
hominium et fidelitatem manibus propriis commendantes cum sacramento
facto et scripto. Acta sunt hec XVI kalendas julii anno XXI regni
Ledoyci junioris. – Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi viri ejus qui
hec laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num Raimundi
Berengarii de Paladol. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num
Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num
Bernardi de Bellog. Sig+num Bernardi Marcucii. – Juramus nos
Bernardus de Vilar et uxor mea Guillelma tibi
Raimundo Berengarii predicto comiti supradictam
convenienciam tibi tenere et habere per fidem sine engan atque
attendere per Deum et hec sancta. – Sig+num Petri de Corron
scriptoris qui hec scripsit cum litteris emendatis in linea I die et
anno quo supra (alphabeto divisa).