CIII, perg 319, 21 junio 1157

CIII
Perg.
N°319. 21 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma
que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar
vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii comiti
barchinonensi
quod de ipsa conveniencia de castro de Petra
quam tibi feceramus in qua retinueramus vicecomitem cardonensem
contra te propter suum beneficium si ab ista prima festivitate
beati Michaelis usque ad annum fecerit concordiam nobiscum de
suo beneficio et fevis maneat ipsa conveniencia sicuti est: si vero
usque ad predictum terminum hoc facere noluerit exeat ipse vicecomes
de predicta conveniencia quandocumque tu mandaveris et sicut tibi
placuerit et faciamus alias conveniencias novas super hoc in quibus
nulla mencio fiat de predicto vicecomite cardonensi. Actum est
hoc XI kalendas julii anno XXI regni
Ledovici junioris. – Sig+num
Guillelme. Sig+num Bernardi de Vilar qui hec laudamus et firmamus.
Sig+num Raimundi Berengari de Paladol. Sig+num Guillelmi
Raimundi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Bellog: Sig+num Mironis
de Luciano. – Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die
et anno quo supra.