CIV.
n.1223, fol. 43. 7 set. 1369.
Petrus Dei gratia rex
Aragonum Valencie Sardinie et Corsice
comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie religioso
et dilecto consiliario nostro fratri Guillelmo de
Guimerano comendatori de Barberano
locumtenenti gerentis vices gubernatoris in Cathalonia
salutem et dilectionem. Ecce quod nos cum littera nostra data ut
infra dedimus licenciam venerabili et religioso ac dilecto nostro
abbati et conventui monasterii Populeti
circuendi menibus et vallis et alias fortificandi dictum monasterium
in illis videlicet partibus ac modis et formis quibus vos duxeritis
ordinandum prout in dicta littera lacius explicatur. Quapropter
volentes neo inmerito ut ad fabricacionem dictorum menium et vallorum
celeriter procedatur: vobis dicimus comittimus et mandamus de certa
sciencia et expresse quatenus visis presentibus ad dictum monasterium
ejus sumptibus personaliter accedatis et ipso viso et recognito
ordinetis et designetis opera dictorum menium et vallorum et in
quibus partibus dicti monasterii ipsa menia et valla
construantur et omnia alia ad predicta necessaria et expediencia
ordinetis et faciatis vestro sano arbitrio prout melius ad
conservacionem utilitatem et defensionem dictorum operum et utique
predicti monasterii vobis expediens videatur. Volumus tamen et
providemus quod vos ante omnia recipiatis nostro nomine a dictis
hominibus sufficientem securitatem et cautelam quod infra certum
temporis spacium per vos eis ad hoc vestro sano arbitrio assignandum
predicta menia et valla fine laudabili consumentur: quoniam nos super
predictis omnibus et singulis et dependentibus emergentibus et
connexis comittimus vobis hujus serie plenarie vices nostras. Data
Valencie sub nostro sigillo secreto septima die
septembris anno a nativitate Domini MCCCLX nono. – Rex
Petrus. – Dominus rex qui eam signavit mandato expresso.
cv-reg-1223-fol-77-7-septiembre-1369
![]() |
Guimerá, Guimerà, Lérida, Lleida, Leyda, Ilerda (etc) |
Wikimedia Commons alberga una categoría multimedia sobre Guimerá.
- Página web del Ayuntamiento de Guimerá
- Web de l’Associació Guimera.info
- Información del Instituto de Estadística de Cataluña
Guimerà és una vila i municipi de la comarca de l’Urgell. També es coneix Guimerà com ‘El nou de Copes‘, ja que la vista del poble des del riu és un amuntegament de cases unes a sobre de les altres. Tot el poble és un conjunt declarat bé cultural d’interès nacional. Se situa a la vall del riu Corb. El nucli principal de cases, antigament emmurallat, reposa sobre el vessant nord de la vall. Els carrers i les cases s’enfilen, des del llit del riu, muntanya amunt. L’activitat principal del poble és l’agricultura de secà. A mitjans d’agost s’hi celebra una fira medieval, amb parades d’artesans i d’oficis antics, i algunes actuacions.