CLI, 19

CLI
Núm.19.

Raimundo
Dei gratia comiti Barchinone principi Aragonum Tortose et Provincie
marchioni
illustri amico et affini precipuo P. Dei
nutu arvorensis rex et judex victorie
dilectionis et bonorum plenitudinem. Vobis et vestre celsitudini
amicicia et affinitate unanimiter et indissolubiliter adnexus vester
sum prorsus et omnia pro voto vestro vobis evenire cupimus. Eapropter
sicut nos per Juffredum de Massilia et nostros fideles et
Solimanum et litteras vestras rogastis de Majorica
cum domino V. pisanorum archiepiscopo quando nobiscum
pro legatione in proximo vere fuit pro vobis locuti sumus et cura
noster sit amicissimus pro posse inde ei preces fecimus: ipse vero
satis benivole respondit et promissit quod in adjutorio et obsequio
vestro et nostro in hac causa esset in quantum posset et etiam
personam suam venturam dixit si civitas ejus aderit. Insuper per
fideles et amicos nostros quos vidistis et alios et per literas
nostras consules pisanorum et senatores quorum
consilio ipsa civitas regitur pro posse
rogavimus uti in hoc facto unanimiter sine vobiscum. Preterea fidum
damus consilium uti per legatos et litteras apud ipsos pisanos
studeatis quatinus sicut vos et eos decet sint in hoc facto vobiscum:
et sapienter hoc ostendant eis quod vos potius cum ipsis quam cum
aliis qui eis sint proximi vel longinqui hoc facere velitis:
veruntamen si ipsi omnino defuerint vos quoquo modo poteritis id
efficietis. Item dominus papa in hoc facto plurimum
prodesse potest si pisanum archiepiscopum et civitatem
ipsam pro suo posse ad id posuerit et maxime si treugam vel
pacem inter Pisam et Lucam fecerit: et imo cum
causa ista Dei sit et vos ipse diligat per nimium pro Deo et vobis
studium dabit in istud si per legatos et litteras vestras omnino
exoraveritis. His et aliis modis per domini Dei et vestram virtutem
hec et alia ad honorem et commodum Dei et vestrum pro velle vestro
perficietis sic quod laus vestra perpetuo vigebit. Quid autem super
hoc facturus sitis et quid inde composueritis citius quam potestis
litteris vestris nobis insinuetis et de prosperitate et gratia et
voluntate vestra nos letificetis. De sorore vestra socru
nostra et filiis ejus tamquam de vestris et nostris propriis
vos deprecamur et eos vobis coramendamus.

Nota: sorore
vestra socru nostra: hermana
vuestra nuestra,
suegra, sogra (también en portugués), soagra (rumano). A veces socru se traduce como madre
arvorensis
rex
et
judex:
Arborea
rey
y
juez.

En otro texto aparece el
juez
de Arborea
,
CVI – Carta dotal que
Parason
(P.
en este texto), juez de
Arborea,
otorgó a favor de su mujer
Agalbursa,
sobrina
del conde de Barcelona.