CLIV, 22

CLIV
Núm.
22.

Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili
comiti Barcinonie principi et marchioni
Aragone consules Pise cum dilectione salutem.
Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitias fuimus cum
patre vestro bone memorie et quam nobis karissima
fuit dum ipse viveret quomodo vel qualiter vestram volumus et
desideramus honorifice retinere. In quibus sciatis nos equidem
firmiter existere nec umquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus
vos obnixe ut quicquid honoris pater vester inclitus egregie memorie
civitati nostre juvit acquirere ita juvetis nos id
ipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis
diminutionem. Patet evidenter vestre quidem sagacie Valentiam
a vestro patre retentam fuisse nunc autem a sarracenis
possessam quam siquis extraneus vellet opprimere vestra ut
credimus non pateretur nobilitas. Item ut noscitis vestro cum patre
nos Maioricam cepimus que licet a sarracenis
incolitur sub vestri tamen nostrique tutela remansit que si quam sub
nostri solatio pateretur injuriam non illorum quidem sed nostrorum
esset infamia. Unde si januenses uti didicimus prefate
civitati vel Evise atque Minorice quicquam injurie
inferre temptaverint ut vestra nobilitas in hoc sibi nec faveat sed
in quibus prevalet obsistere studeat rogamus pernimium. Nos quidem
eisdem litteris frequenter ac propio ore illud idem jam proibuimus
quod sine nostrorum eorumque sanguinis effusione nequaquam fieri
potest. De injuria quam vestris a nostris quidem dixistis illatam
respondimus vobis sufficienter: unde iterato scribimus exellentie
vestre
ut in veritate sciatis nos quicquid potuimus ut inde
recuperasse. Illi quidem qui rediere testati sunt se cum justitia et
pro illata sibi injuria id quod fecerant fecisse. Tamen quodcumque
potuimus ut dictum est fecimus cum magno amore. Mittite igitur quando
vobis placet pro eo quod inde jam recuperatum est: redeuntibus enim
illis qui noxe interfuere parati erimus eos decenter recipere et ab
eis omnia in integrum que injuste acta sunt viriliter extorquere et
patientibus nutu vestro nichilonimus reddere amore karissimo.

Nota: Evise:
Ibiza.
Karissimo,
carissimo, caro: querido.