Núm.
24.
Raimundo Berengario comiti Barchinone principi
Aragonis Raimundus de Molnells salulem. Sciatis quod
salnariam de Taraschone est multum peioratam propter
salnariam que fit ad Berram et ad Pallonem
et ad cetera loca vestre terre. Mandate ergo si placet ut nullus sit
facere salnariam nec emere salem
nisi de vestro sale aput Taraschonam et mandate
similiter et ex precepto vestro dicite ut nullus sit deferre salem
per mare apud Montempessulanum nec in aliquo loco nisi
vestrum salem et ita bona erit vestra salnaria apud
Montempessulanum aliter enim non multum valeret. Totum salem
inimicorum nostrorum usque ad hanc diem ego accepi et est
frescum salis amicorum vestrorum id est terciam
partem. Nec vero novi consules super hoc contra vos nituntur
et elaborant ne habeatis et inde vobis proclamacionem facere volunt
dicentes judeos et ceteros esse in consulatu. Vos autem
ut discretus eis respondete et nullo modo adquiescatis verbo eorum.
Si etenim feceritis ut ipsi voluerint omnem salnariam vestram
et omne lucrum de sale perdidistis. Aliter autem nunquam
tantum expendetis in Provincia quantum lucrabimini de sale.
Ultima die jovis julii fuit expensa omnis
civata vestra: de his autem litteris apertis vestram
voluntatem mihi cito mandate.