CLX.
Nos Johannes etc. Fuerunt nonnulli ex nostris qui hos libros (1: Se
refiere a los registros de las actas de los gobiernos intrusos,
durante los años de la insurrección de Cataluña
contra este rey. ) in minutissimas
particulas conscindendos vindicibusque flammis tradendos
suaderent propterea quod continent judicia donationes
deliberationes edicta et acta nostrorum hostium
qui hanc urbem civili dissensione turbatam
interea dum hec gesta sunt sub tyrannide tenuerunt: putabant enim tam
iniqua rerum exempla de medio tolli debere tum ut eorum actis felici
nostro reditu rescissis ipsi etiam ex hominum memoria summoverentur
cum ut tam claris notis posteritati compertum non foret repertam
fuisse unquam facilem viam ad aliena bona regnaque invadendum
exterorumve quempiam ullis annis avito nostro solio feliciter
insedisse. Hos autem etsi quibusdam satis equa et probabilis horum
ratio visa est tamen non multum nostra interesse existimavimus quod
supprimantur hujusmodi monumenta immo vero longe magis prestare quod
extent: nam si ea percurrerint injustis inimicorum ceptis infelices
rerum eventus divinitus datos deprehendent nec alium alio adversum
nos fortunatum magis extitisse offendunt. Neque vero nos idcirco cara
aut eos aut eorum acta probasse videbimur quod ipsorum libros
non jusserimus penitus aboleri sed recte et consulto fecisse
probabimur quod voluerimus servatis et juxtapositis exemplis legitima
principum imperia ab injusto tirannorum dominatu quemadmodum
diversorum colorum opposicione dignosci: summorum quoque pontificum
auctoritatem imitari maluimus qui gentilitatis auctores quod genus
sunt exleges et lascivi poete falsarum religionum
assertores ferro aut ignibus delendos non censerunt verum et servari
et in omnium manibus late versari permisserunt partim ut sibi ipsis
sepe minus constantes partim ut plerumque veritatis adversarii
reperirentur partim etiam quo suis rationibus sicut armis ut plurimum
ipsi a nostris revincerentur. Accedit ad hec quod ex talibus
regestris noslri heredes et populi forte aliqua testimonia suis
causis non incomoda tanquam ab historia poterunt aucupari nec ullus
liber est usque adeo malus qui aliquando ad quidquam
utilitatis non conducat. His igitur rationibus hos rerum gestarum
libros omnino servari et superstites fore debere decrevimus
sed perinde ac spurios uti ab ingenuorum grege separari ac velut
illiberales reosque inhonesta et pulla toga denigratos thetaque greca
et funesta littera capitis damnatorum more signatos per ordinem
successoribus tradi jubemus: quicumque quociens et quando eos
voluerint nostro nostrorumque heredium habito prius consensu et
prefecto archivi presente fas esto: sed antequam legerint eos
illegitimos improbos illiberales et damnatos sciunto pro illegitimis
improbis illiberalibus damnatisque habento si suo regi parere si
fidem quam debent integre intemerateque servare si denique iram
nostram et meritum supplicium optaverint evitare. In quorum fidem has
fieri nostroque idiographo et sigillo muniri jussimus. Date
Barchinone XXX die novembris anno a nativitate Domini
MCCCCLXXII aliorum vero regnorum nostrorum XV. – Rex
Johannes. – Dominus rex mandavit michi Anthonio
Geraldino et viderunt vicecancellarius et Johannes Ros
regens ac Vincencius Peixo regens thesaurariam
et Petrus Paulus Rossell regens pro
scriba porcionis procuratore regii
patrimonii et conservatore.