CLXIII, 31

CLXIII
Núm.
31.

Notum sit omnibus quoniam ego Calvetus vendo tibi
Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi
medietatem ipsius operatorii simul cum ipsius cortalli
sibi aderenti quod habeo in suburbio Barchinone in ipsa
platea de ipso mercato quam tu comes jamdicte
comparasti et conquisisti in Barchinona ad
orientalem partem ante portam castri veteris. Et
sicut predictum operatorium cum jamdicto cortallo
continetur et habetur et suis notis afrontationibus ambitur et
terminatur sic vendo jam predictam medietatem tibi propter L
morabetinos ajadinos et lupinos quos de te inde
accepi. Et de meo jure et potestate eam trado in tuum jus et dominium
ad omne velle tuum inde perficiendum in perpetuum …. aliquid
conquirere poterit habeas hoc totum in ipsis aliis meis mansionibus
que intus sunt in mea scilicet medietate quam habeo vel habere debeo
intus in ipsis mansionibus et in predicto operatorio sive
cortallo sicut melius meam medietatem in omnibus ibi
habere debeo. – Sig+num Calveti qui …. – Sig+num Arnalli de Lercio.
– Sig+num Arnalli de Rased. – Sig+num Bernardi Bovis. – Sig+num
Guillelmi Catalanni ….