CLXVI, reg 1, 18 junio 1164

CLXVI
Reg.
I fol. *10 18 jun. 1164. Nota:
XIIII
(14) kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII.


Auctoritate legali decretum est ut res donate si in
presenti tradite sunt nullo modo repetantur a donatore.
Quapropter in Dei eterni regis nomine ego Petronilla
Dei gratis aragonensis regina et barchinonensis comitissa
uxor que fui venerabílís Raimundi Berengarii
comitis barchinonensis et principis aragonensis
libenti animo et
promptissma voluntate cum consilio et consensu et providencia Ugonis
Dei dignatione terrachonensis archiepiscopi et Petri
cesaraugustani episcopi
ac Guillelmi barchinonensis episcopi
et comitis palearensis atque Petri de Castelazol et
Deusajuda et Petri Ortiz et Blascho Romeo et
Exemeni de Artosella et Dodonis de Alchala atque
Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi Dapiferi et
Guillelmi de Castrovetulo et Arberti de Castrovetulo
aliorumque magnatum tam aragonensium quam
barchinonensium dono et laudo et concedo
tibi dilecto filio meo Ildefonso regi aragonensi et
comiti barchinonensi
qui in testamento ejusdem viri mei
vocaris R. et omni posteritati tue omne regnum
Aragonis
integriter civitates quoque et castra
villas et ecclesias et monasteria terras
cultas et heremas rochas montes et
fortitudines et aquas potestates universas milites
et homines dominationes et senioraticos tam
terrarum quam hominum et cum omnibus terminis et
possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum
Aragonis
pertinent et quocumque modo pertinere debent et sicut
unquam avus et proavus meus melius ipsum
regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt cum introitibus
et exitibus suis integriter: similiter cum omnibus
augmentationibus et adquisitionibus que Deo auxiliante
ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et
in omnibus tibi predicto filio meo Ildefonso
regi omnique posteritati tue trado et solvo et
dono ut melius dici vel nominan poterit humano ore cum omni
sua integritate sine ulla voce et aliqua dominatione
inibi a me ullo modo retenta. Et ut melius hec mee bone
voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et
teneatur confirmo propria manu mea et laudo et
concedo ordinationem testamenti ejusdem viri mei
et ultimam voluntatem suam sicut idem vir meus
pater tuus de omni predicto regno et de ceteris statuit
et ordinavit in suo testamento de quo judicium jurejurando
obligatum et corroboratum est a magnatibus suis ut
ordinatio et ultima ejus voluntas firma et stabilis
nunc et in perpetuum firmiter persistat. Si
autem te mori contingerit sine prole legitima
sequatur ordinatio testamenti ejusdem viri mei patris tui
inter alios fratres tuos. Si quis contra hanc hujus donationis
scripturam ad infringendum venire temptaverit nullo modo facere
possit sed supradicta omnia in duplo componat et insuper hoc
donum omni tempore sit stabile et firmum. Actum est hoc in Barchinona
XIIII kalendas julii anno dominice incarnationis
MCLXIIII. – Sig+num Petronille Dei gratia regine
aragonensis et comitissi barchinonensis
que hoc laudo et confirmo
et testes firmare rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis
episcopi. + Setrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus.
Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Petri de
Castelazol. Si+num Deusajuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho
Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+rium Dodonis de Alchala.
Sig+num Fortuni Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num
Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Petri de Corron
scriptoris qui hec scripsit cum litteris suprapositis in linea XVI et
XVIII die et anno quo supra.