CORRESPONDENCIA
CON FRANCISCO CASSAGIA.
Fol.
I.
Epistola
in laudem Petri Michaelis Carbonelli Barcinonis tabellionis ab
egregio viro Francisco Cassagia pontificii juris interprete edita et
directa probissimo ac scientissimo Hieronimo Paulo jurisconsulto
Barcinone apud urbem nuper degenti quia Romam iter fecere ex nostra
urbe Barcinona.
Vir
egregie: apud tabernam scriniariam nostri precelebris Carbonelli tuae
affabili humanitati presentes quam raptim exarandas destinavi tuis
preiucundis litteris provocatus quas meo licet nomini non direxeris
nihilominus tamen pro meis accipio quando eas praefatus Carbonellus
optinuit noste enim quemadmodum vir iste avidissimus sit et litteras
ore patulo expectet ut que nec recentibus scriptis repleri queat
omnia volvit ac revolvit cuncta rimatur sedulo ac perscrutatur
diligenter disquirit undique si quid novitatis exoriatur vel
elegantiae vel etiam venustatis eloquiis postquam demum a me uti
insipido ac in huiusmodi minime erudito multa importunitate nihil
prorsus obtinuit prosiliit in altum montes et colles circumquaque
perlustrans an ibi aliquod lateret quo posset sua inexhausta aviditas
satiari. Tandem apud Vallem Ebronicam quendam comperit sciolum satis
et antiquarium virum ambidexterum atque utentem duplomate que non
modo oratione soluta verum etiam pedestri eniteat vallicosa nymphas
colit cui carmina proveniunt caelo deducta sereno accola silvarum
faunos et satyros novit musisque edoctus Elicona bibit in antris
Pyeridum ac Parnasi fonte nutritus multa super Priamo rogitans super
Hectore multa existimo quod neque tanto viro repleri poterit
inexplebilis huius Carbonelli capacitas nisi tu inde tuis amplissimis
litteris Barcinonam nostram compleveris. Unde sibi ingentem copiam
suppeditare possit neque nam domus sua librorum capax erit sed quasi
per colonias exiens omnes bibliotecas resarciet. Vale decus et unicum
solatium meum. Ex Barcinona X calendas junii 1475.
Tuus
Franciscus Claranus. (*)
(*) Franciscus Cassagia cum Claranus sit
cognominatus ab cunctis (ab
eventu)?
Advertencia: Entre la fecha y la firma de esta carta se
lee lo siguiente. “Non te decipiat amor rogo sed in veritate et
iustitia consulas mihi. Si mea intersit istuc proficisci an potius
hic debeam adhuc delitescere et bene velis oro cuncta rimari.”
Viro perfacundo ac domino meo colendissimo
domino
Hieronymo Paulo juris professori dignissimo.
Fol.
I.
Franciscus
Casassaia (Cassagia más arriba) ad P. Mich. Carbonellum.
Magna
demum est tibi insita litterarum aviditas Carbonelle charissime
quando amicum ut credebam tibi charissimum contempsisti ex eo quod te
suis epistolis obruere veritus est plus ergo me litteras diligis
Carbonelle sed quamvis sculptas et limatas epistolas desyderando
protui perspicacitate ingenii excusabilis videaris at profecto meas
efflagitando inexcusabilis videris que propterea quod te meis
hactenus litteris adoriri noluerim proiecisti post tergum indignans
quod ad te litteras non dedissem. Scio nam te non omnes litteras
affectare sed que sunt tantum elegantes lacteoque eloquentiae fonte
manantes possunt tuis scribatibus applaudare que mecum diu voluens
quoniam meas ineptias contemplarer non sum arbitratus me dignum nec
idoneum tuis auribus purgatissimis inculcari tuos etiam linceos
oculos pertinescens quemquidem orthographiam ignorare persentirem
risum et chachinnationem extimescebam quin etiam si singula verba ut
ita dixerim olfacere voluisses undique tibi materiam perungendi ac
subsanandi adesse quibus pregustatis et tandem tuo frustratus
desyderio et spe nimium dilata afflictus quod ultimum restaret aut in
frustra meas litteras lacerares aut igni cremandas traderes ut
postquam sensus omnes panissent nihil amplius residui esset quod
memoriam conservaret quamobrem quoniam litteras ad hoc inventas esse
tradat antiquitas ut absentes aliquali affabilitate presentes reddant
et has meas delirantes filaterias omni suavitate carentes conspicerem
diutius recusari propalare posteamque mihi exploratum est penes te
minime permansuras veniam igitur dabis si mihi parcere volui et me
domi tutius continere caute decreverim quam cum tanta ignominia in
publicum prodire nisi nam perspectum haberem tibi mea grata esse non
posse te iam voluminibus obruissem verum ex Hieronymo mutuaberis et
Fusterio quae tuis annalibus et regestis scribi mereantur nam sola
sophocleo ea omnia digna coturno mea vero scripta etiam Carbonellum
abhorrere existimo et suas membranas occupare non permissurum. Vale
ergo Scribarum decus et me amplius pulsare desiste quia non sum
conspicuus nec tuis praeclaris fascibus aptus extolles igitur
predictos ad astra me vero terras inter raptare salubres permites
contentus titulis caruisse tuis et laudibus iisdem. Barcinone anno
jubileo (1450) XVII calendas Augusti.
Tibi
deditus Franciscus Casassaia.
Scribe
docto ac perfaecundo Michaeli Carbonello amico praeciduo plurimum
honorando.