CORRESPONDENCIA CON FRANCISCO CASSAGIA.
Fol. I.
Epistola in laudem Petri Michaelis Carbonelli Barcinonis tabellionis ab egregio viro Francisco Cassagia pontificii juris interprete edita et directa probissimo ac scientissimo Hieronimo Paulo jurisconsultoBarcinone apud urbem nuper degenti quia Romam iter fecere ex nostra urbe Barcinona.
Vir egregie: apud tabernam scriniariam nostri precelebris Carbonelli tuae affabili humanitati presentes quam raptim exarandas destinavi tuis preiucundis litteris provocatus quas meo licet nomini non direxeris nihilominus tamen pro meis accipio quando eas praefatus Carbonellus optinuit noste enim quemadmodum vir iste avidissimus sit et litteras ore patulo expectet ut que nec recentibus scriptis repleri queat omnia volvit ac revolvit cuncta rimatur sedulo ac perscrutatur diligenter disquirit undique si quid novitatis exoriatur vel elegantiae vel etiam venustatis eloquiis postquam demum a me uti insipido ac in huiusmodi minime erudito multa importunitate nihil prorsus obtinuit prosiliit in altum montes et colles circumquaque perlustrans an ibi aliquod lateret quo posset sua inexhausta aviditas satiari. Tandem apud Vallem Ebronicam quendam comperit sciolum satis et antiquarium virum ambidexterum atque utentem duplomate que non modo oratione soluta verum etiam pedestri eniteat vallicosa nymphas colit cui carmina proveniunt caelo deducta sereno accola silvarum faunos et satyros novit musisque edoctus Elicona bibit in antris Pyeridum ac Parnasi fonte nutritus multa super Priamo rogitans super Hectore multa existimo quod neque tanto viro repleri poterit inexplebilis huius Carbonelli capacitas nisi tu inde tuis amplissimis litteris Barcinonam nostram compleveris. Unde sibi ingentem copiam suppeditare possit neque nam domus sua librorum capax erit sed quasi per colonias exiens omnes bibliotecas resarciet. Vale decus et unicumsolatium meum. Ex Barcinona X calendas junii 1475.
Tuus Franciscus Claranus. (*)
(*) Franciscus Cassagia cum Claranus sit cognominatus ab cunctis (ab eventu)?
Advertencia: Entre la fecha y la firma de esta carta se lee lo siguiente. “Non te decipiat amor rogo sed in veritate et iustitia consulas mihi. Si mea intersit istuc proficisci an potius hic debeam adhuc delitescere et bene velis oro cuncta rimari.”
Viro perfacundo ac domino meo colendissimo
domino Hieronymo Paulo juris professori dignissimo.
Fol. I.
Franciscus Casassaia (Cassagia más arriba) ad P. Mich. Carbonellum.
Magna demum est tibi insita litterarum aviditas Carbonelle charissime quando amicum ut credebam tibi charissimum contempsisti ex eo quod te suis epistolis obruere veritus est plus ergo me litteras diligis Carbonelle sed quamvis sculptas et limatas epistolas desyderandoprotui perspicacitate ingenii excusabilis videaris at profecto meas efflagitando inexcusabilis videris que propterea quod te meis hactenus litteris adoriri noluerim proiecisti post tergum indignans quod ad te litteras non dedissem. Scio nam te non omnes litteras affectare sed que sunt tantum elegantes lacteoque eloquentiae fonte manantes possunt tuis scribatibus applaudare que mecum diu voluens quoniam meas ineptias contemplarer non sum arbitratus me dignum nec idoneum tuis auribus purgatissimis inculcari tuos etiam linceos oculos pertinescens quemquidem orthographiam ignorare persentirem risum et chachinnationem extimescebam quin etiam si singula verba ut ita dixerim olfacere voluisses undique tibi materiam perungendi ac subsanandi adesse quibus pregustatis et tandem tuo frustratus desyderio et spe nimium dilata afflictus quod ultimum restaret aut in frustra meas litteras lacerares aut igni cremandas traderes ut postquam sensus omnes panissent nihil amplius residui esset quod memoriam conservaret quamobrem quoniam litteras ad hoc inventas esse tradat antiquitas ut absentes aliquali affabilitate presentes reddant et has meas delirantes filaterias omni suavitate carentes conspicerem diutius recusari propalare posteamque mihi exploratum est penes te minime permansuras veniam igitur dabis si mihi parcere volui et me domi tutius continere caute decreverim quam cum tanta ignominia in publicum prodire nisi nam perspectum haberem tibi mea grata esse non posse te iam voluminibus obruissem verum ex Hieronymo mutuaberis et Fusterio quae tuis annalibus et regestis scribi mereantur nam sola sophocleo ea omnia digna coturno mea vero scripta etiam Carbonellum abhorrere existimo et suas membranas occupare non permissurum. Vale ergo Scribarum decus et me amplius pulsare desiste quia non sum conspicuus nec tuis praeclaris fascibus aptus extolles igitur predictos ad astra me vero terras inter raptare salubres permites contentus titulis caruisse tuis et laudibus iisdem. Barcinone anno jubileo (1450) XVII calendas Augusti.
Tibi deditus Franciscus Casassaia.
Scribe docto ac perfaecundo Michaeli Carbonello amico praeciduo plurimum honorando.