CORRESPONDENCIA CON GUILLERMO FUSTER.
Fol. 255 v.
Epigramma huiusmodi venerabilis et honestissimus frater Guilielmus Fustariusconventualis monasterii Sancti Hieronymi Vallis de EbronBarcinonensis diocesis personuit et ipsum ad me Petrum Mich. Carbonellum notarium quem librum de dictis et factis Regis Alfonsicum aliis operibus sibi accommodato dederam intra tempus pactum et promissum una cum dicto libro mittere curavit.
Jesus cum beato Hieronymo.
Optime vir Michael quem reddo sume libellum
in quo sunt multa quae vellem corde reposta
Esse meo vel saltem nostro credita libro.
Sed sunt complenda quae promituntur amico.
Non ideo potui conscribere quae cupiebam
Janque vale valeantque tui quos diligo multum.
Nos tibi versiculos feci pro munere tantum.
Epigramma optimo viro domino
Michaeli Carbonello notario. Frater G. F.
Littere quibus respondetur predictis et librum restitutum iterum in commendam mitto et epigramma in quo nomen et cognomen meum contineatur fieri postulo aliaque resonantes.
Etsi librum accommodatum statuto termino mihi reddidisti tamen epigrammate tuo perlecto intellexi te volentem promissa servare aliquam ex eo particulam haud transcribere potuisse quod mihi admodum displicere exploratum habeas. Verum enimvero (lo he leído antes todo junto) quod morem tuae geram voluntati eum librum iterum tibi mitto et penes te esse volo quousque (1) repetam.
(1: Quousque et quamdiu adverbium temporis quousque et usque ad quem locum adverbium loci unde versus tempus sive locum dic significare quousque.)
Excerpe igitur mi frater Guilielme germane quae tibi prodesse cognoris codices alios insuper digniores habeo qui tuo semper servicio presto sunt ac parati. Nunc autem mihi in mentem venit quod postea quam versiculos ita lepidissimos ac charitate refectos mihi pro munere datos canere caepisti quum eos quamplurimum estimem te alios flagitare non desinam. Nam certo scias in fine cuiuslibet libri seu operis manu propria scripti nomen et cognomen ac officium meum diem et annum apponere consuevi non arrogantia aliqua (ut plerique asserunt) sed aequo animo in exemplum posteris. Quod Gasparinus Bergomensis in prohemio sui commenti super Senecae epistolis non abhorret immo laudat et ait Solent itaque omnes qui de huius ratione prohemium construunt tria fere enumerare in quibus non parva rerum de quibus dicendum est illustratio continetur. Aiunt quidem ipsi imprimis et auctoris et operis nomen explicandum quo melius inteligatur quod a quoquam de rebus maximis disputetur. Nam ut saepe auctoribus ex eorum sententiis ita plerunque sententiis ex auctoribus gravitas venit. Eam obrem ego indignus librorum transcriptor his virorum illustribus qui prohemia ac libroscomponunt in omni librorum transcriptione assimilari aliquo pacto cupiens nomen meum cognomenque et officium ac diem et annum circa finem cuiusque operis aequo animo in exemplum obtitere non valeo. Praeterea his in futurum cognitis qui libros manu mea scriptos conspicient animos aliquatim per oblectabunt. Et nihilominus id facio quod plerique tabellionum ae virorum huius urbis Barcinonis qui ocio et voluptatibus dediti sunt et nec artem oratoriam nec orthographiam ac demum nihil boni scire student videant et intelligant me Carbonellum ita uxoratum magnaque familia sarcinatum redditibusque carentem et ingenti labore his in fluctibus viventem cuius officium non transcribendi est sed contractus ultimas hominum voluntates et inditia studendi et conficiendi tempus non perdididisse immo illud non modo in tabellionatus officio sed etiam in libris et aliis in Dei laudem transcribendis et componendis satis atque satis et maximis lucubrationibus ac matutis auroris (hec matuta te per aurora) collegisse et inseruisse ne mulierosus (1) nec tericusque desiduo longo tempore persisterem. Et id boni quoad vixero Deo favente agam et prosequar in exemplum. Hortor et obsecro iccirco te magnopere ut epigramma aliquod in quo sint nomen et cognomen meum ac civitas Barcinona unde ortus sum in Christi Jesu verissimum numen praeclaro ingenio tuo quam primum fieri poterit componere cures. Vale et me in devotum tuis devotis orationibus alliges Barcinone quinto calendas aprilias anno jubileo 1475.
Tuis dignissimis orationibus deditissimus P. Mich. Carbonellus tabellio.
Epigramma. – Devotissime religionis fratrum Sancti Hieronymi Vallis-Ebronis fratri Guilielmo Fuster necessario suo prestantissimo.
(1) Hoc non sine causa dixi quare natura maxima habui et habeo libidinis inclinationem et certo scio quod si scribendis et componendis libris et aliis deditus omnino non fuissem nedum libidine sed etiam aliis peccatis irretitus essem. Et ideo diebus dominicis et festis aliisque diebus quibus scripture seu studio vacare possum vaco vitamque solitariam domi amplectendo ne cor meum vanis turbetur et Dei maiestas offendatur.
Fol. 257 v.
Epigramma… Amico summo viroque doctissimo Petro Michaeli Carbonell tabellioni.
Jesus cum beato Hieronymo.
Petro Michaeli Carbonelli frater Guillermus Fuster in Christo salutem. Unas tuas litteras vir doctissime multa suavitate refertas nuper accepi. Quare miraris in primis me apud Servium grammaticum eam regulam comperisse scilicet. Est graeca figura si dicamus AEneas Anchisae et subaudiamus filius et cetera mihi pergratum erit si tu ipse hanc legere velis in commento eiusdem Servii in principio fere primi AEneidos in expositione horum verborum Aiacis Oylei scilicet ut
et iis que dixi plenius fidem habeas. Credo magistrum Luisium de Hispania summum mei amicum a quo Juvenalem audisti commentum habere huiusmodi quem etiam his de rebus (quia maximos audivit apud Italiam oratores) consulere poteris et quem tibi habes amicissimum juris interpretem Franciscum Cassagiam laureatum ut scribis poetam. Ego autem sic a meis preceptoribus (nisi fallor) accepi latine etiam dici posse satisque trita locutio est juxta eiusdem Servii sententiam quo sepe libenter utor Jacobus Publicii a quo poeta et oratore optimo multa olim apud Valentiam me audisse recolo sese ad Galias contulit. Tu vero quod a tuo contributo persuasum est tibi (si vis) tantum accipe. Diversi enim cunctis in artibus diversa sentiunt atque loquuntur. Iis quattuor versiculis quos tibi super edideram alios quattuor addidi. Arbitror nunc in his octo quae petieras coucluisse. Bene vale et tuis (oro) domesticis me summopere recomenda praelato quoque magistro Luisio me quam poteris comendato. Apud divum Hieronymum de Valle Ebronica idibus mai 1475.
Est Petrus Michael mihi nomen fonte tributum
Baptismi cognomen Carbonellus habetur
Sum Barcinone natus nutritus et urbe
Cuius publicus exto tabellio regius atque
in qua conscripsi quem cernis post ea librum
Anno quo multis iubileum Roma dedisti
Tunc Rex vivebat (revocata pace) Joannes
Reddo tibi grates quas possum Christe redemptor.
Fol. 257 v.
Epigramma… Clarisimo viro ac devotionis eximiae fratri Guilielmo Fusterio ordinis Sancti Hieronymi Vallis Ebronis in agro Barcinonensi.
Lepidissimae litterae tuae mihi redditae fuere. Quibus ob negotia quamplurima curamque familiarem vix respondere nequeo sed paucis quod volo tibi amice dicam. Tu versiculos octo mei gracia edidisti primo quatuor ultimo alios quattuor comprehenderentur nominibus ac officio meis omnino proculpulsis. Nam in his nihil aliud a te flagito nisi quod cognomine quod mihi Carbonello est nomine item urbis unde editus sum et quod ego fui scriptor modo utaris magnopere hortor et obsecro. Miror admodum quare egregium virum Franciscum Cassagiam non immerito commendandum more oratorio (ut decet) postquam de sua multifariam doctrina ad te scripseram et tibi amicus esse desyderat haud commendasti. Commenda igitur ipsum et litteras sibi ostendam. Verum tamen non omittas quod litterae tuae ut aliae non sint absque nomine quoniam in illis nomen et cognomen tuum omisisti. Cum domino Lodovico Hispania de his que inter nos dubitatio orta est verbum faciam adeo ut me dubium indubiumque ac certissimum (ut spero) efficiat. Vale Barcinone mai
idibus annoque jubileo.
Tibi deditissimus
Carbonellus.
Ad devotionis eximie virum religiosum fratrem G. Fusterium apud (se lee aqud) Ebronium Caenobium.
Devotionis eximiae fratri G. F. Petrus Michael Carbonellus P. S. Nequeo satis atque satis mirari vir egregie de ingratitudine tua quam in me committere non erubuisti diebus proxime dimisis hanc Barcinonam urbem venisti et gressus repente faciendo ante tabernam meam scriniariam ubi presto eram more insolito nec me saluere nec quicquam de te propalare voluisti quod mihi iniucunditati fuit ac dividiae cum propter tanti viri religionem tum propter scriptoris mei iurati in te susurrationem tum etiam ob amicitiae integritatem quae id repelli jubet. Fac igitur ut hoc crimen citius purges si amicitiam servare cupis. Praeterea de te plurimum admiror qui Christi Jesu sacratissimi aut divi Hieronymi vel tui caenobii arma deposuisti et fabri lignarii armis ita fungeris et gaudes. Rejice rejice si placet haec mundialia arma et alia quae praedixi (ut probum ac devotum religiosum decet) accipe et deinceps in epistolis exarandis asciam seu arma talia non imprimas nec cupiam mittas sed potius ea delitescas. Vale et crimen purga si me amas. Barcinone XI calendas julias anno jubileo raptim. Cassagia vir ille egregius et ipse circa festum aliquod mensis proximo venturi Deo duce te visitare proposuimus. Iterum Vale.