Perg.n°321.
24 nov. 1158.
Sit notum cunctis quod ego Bernardus de
Petros et uxor mea Pereta vendimus tibi
domno Raimundo comiti barchinonensi et principi aragonensi
illam nostram medietatem integriter totius ipsius molendini
Abadenc cum casali et cum ipsa casa cum rego
et cap de rego et glebariis et exaguador et cum
aqua sua et cum omnibus suis ademprivis et utensilibus que ad
ipsum molendinum pertinent et pertinere debent sicut melius
habemus et tenemus eum Raimundo de Torredella in barchinonensi
comitatu infra terminum Terracie in parrochia
Sancti Vincencii de Joncheres et ipso rivo de Riopollo
prope Baijonam. Advenit quoque michi Bernardo per vocem
predicte uxoris mee mee
vero uxori per vocem genitorum suorum et per alias
quaslibet voces. Supradictam quoque nostram medietatem totius prefati
molendini cum omnibus suis utensilibus cum introitibus
et exitibus suis vendimus tibi prefato comiti et
successoribus tuis in perpetuum ac ut melius dici vel intelligi
potest ad tuum salvamentum de nostro jure in tuum tradimus dominium
et potestatem per tuum proprium plenissimum liberum et franchum
alodium ad quicquid ibi vel exinde facere volueris ad tuam
voluntatem sine ullo nostro nostrorumque retentu et sine vinculo
ullius hominis vel femine. Accipimus a te pro hac venditione XVI
morabetinos aiadinos in auro sine engan. Et est
manifestum si quis hoc fregerit supradicta in duplo componat et
insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Actum est hoc
VIII kalendas decembris anno XXII regni Ledoici junioris. – Sig+num
Bernardi de Pedros. Sig+num Perete uxoris.
Sig+num Raimundi de Arenis fratris ejus qui hoc laudamus et
firmamus firmarique rogamus. Sig+num. Petri Guillelmi. Sig+num Ferri.
Sig+num Porcelli bajuli. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num
Johannis Martini.
– Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc
scripsit die et anno quo supra.
Nota: Terracie:
Terrassa, Terraza.
Baijonam,
Bayonam (siguiente texto): Baiona ? Bayona ?
Riopollo:
Ripoll.
Maneat (omni tempore): permanecer (todos los
tiempos).
Sancti Vincencii de Joncheres