Perg.
N°324. 5 jul. 1159.
Hec est conveniencia que est facta inter
domnum Raimundum Berengarii comitem barchinonensem principem
aragonensem et Berengarium de ipsa Guardia filium
quondam Berengarii vicecomitis. Ego quoque Raimundus
supradictus comes comendo tibi supradicto Berengario
meum castrum de ipsa Guardia et dono tibi ipsos milites
cum ipsis feuis quos habere debent in supradicto castro de
Guardia. Item dono tibi duas partes de
dominicaturis et de alodiis et terris cultis
et heremis et de omnibus pertinenciis suis et de omnibus suis
eximentis que ad jamdictum castrum ullomodo exire
debent et terciam partem integriter in omnibus michi retineo
solide et libere in dominium.
Et ego supradictus Berengarius
de Guardia propter hoc donum superius comprehensum quod tu
prelibatus Raimundus comes michi facis convenio tibi sine
engan ut sim tibi fidelis de vita tua et de corpore tuo et de membris
tuis que in corpore tuo se tenent sicut homo debet esse fidelis suo
meliori domino et ero tibi adjutor et deffensor contra cunctos
homines vel feminas sine engan de omni tuo honore quem hodie habes et
in antea habueris ut ego nec ullus homo vel femina per me vel per
meum consilium neque per meum ingenium vel per meum auxilium aliquid
inde tibi vel tuis non tollam neque tollere faciam
neque tollat vel tollant et dabo tibi et tuis
potestatem de predicto castro de Guardia iratus aut paccatus
per quantascumque vices michi demandaveris vel me monueris per te vel
per nuncios tuos sive nuncium et non me vetabo videre vel monuere a
te vel a tuis nunciis sive nuncio et in omnibus ero tibi fidelis sine
engan et sine ullo malo ingenio. Iterum convenio tibi quod sim tuus
solidus contra cunctos homines vel feminas sine engan et cum
universis militibus predicti castri de Guardia et cum aliis
quos per te habeo faciam tibi ostes et cavalcatas et
curia sequimenta et placita quocienscumque mihi
demandaveris. Actum est hoc III nonas julii anno XXII regni Ledoici
junioris.
– Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi
Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi
de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. – Sig+num Petri de Corron
scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.
Nota:
ostes et cavalcatas et curia sequimenta: a veces escriben cortes
y otras curia, ostes, hostes, cavalgadas, cabalgadas, seguimenta, etc
…