CXII, reg, 1238, fol, 8, 15 mayo 1373

CXII.

Reg.
n. 1238, fol. 8. 15 may. 1373.

Petrus etc. dilectis et
fidelibus nostris vicario subvicario bajulo et
judici ordinario Gerunde eorumque locatenentibus
presentibus et futuris salutem et dileccionem. Quamquam ad
compescendas inefrenatas linguas illorum qui vicio collapsi
facinorosos et alias aborrendos et detestabiles
actus obloquntur debeat prompta existere nostra regia
celsitudo: erga tamen correccionem illorum promptior et rigorosior
esse debet qui in Dei omnipotentis et beatissime
Virginis Matris sue et sanctorum blasfemiam et
contumeliam abenas suas laxare et alias divinam majestatem
offendere non verentur. Animadvertentes igitur non sine cordis
displicencia qualiter illud pessimum jurandi vicium et error
in universis populis et gentibus nostris inolevit et jugiter
perseverat quod in reprobum sensum dati festinantes ad
precipitacionem et ruinam eorum et utique tocius reipublice in
nichilo interponunt dominum Deum et beatam
Virginem Mariam atque sanctos dislacerando fatue quantum in
eis est eorum corpora per universa membra et alias ipsas
execrabiliter offendendo divinam ac nostram correccionem nullatenus
metuentes: cumque nos studentes nec inmerito abusum et errorem
hujusmodi tollere in generalibus curiis quas in villa
Montissoni celebravimus constitucionem fecerimus
subsequentem: Qui verba nefandissima Deum omnipotentem ac beatam
virginem Mariam
et ejus virginitatem tangencia et sanctos
et sanctas Dei protulerit si ex proposito dixerit sine
spe aliqua venie moriatur. Si in ludo rixa vel cum ira vel casu
protulerit portando per mediam linguam unam virgam
ferream fustigetur. Propterea volentes constitucionem
ipsam deduci in publicum ne quis nubilo ignorancie inde valeat
excusari: vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus de certa
sciencia ac firmiter et expresse sub pena nostre gracie et
mercedis quatenus facta inde preconizacione publice ut est
moris et in locis solitis jurisdiccionis vobis comisse preinsertam
constitucionem observetis firmiter juxta sui seriem et tenorem
taliter ut ex quo predicti nostri subditi divinum non formidant
judicium ab hujusmodi nephandis abusibus et erroribus terrore nostre
gladii et acrimonie valeant cohiberi. – Data Barchinone
sub nostro sigillo secreto XV die madii anno a nativitate Domini
MCCCLXXIII.Visa. Romeus. – Bartholomeus Sirvent ex
provisione facta per vicecancellarium.