Perg.
Nª 342. Julio 1160.
Nota: millessimo
CCC septimo: 1307.
era MCLXXXXVlII: 1198.
millessimo
CLX : 1160.
Noverint
universi quod anno Domini millessimo CCC septimo die jovis
scilicet II nonas julii coram reverendo patre et domino domno Eximino
miseratione divina cesaraugustano episcopo et venerabili
dompno Guillelmo de Cavaldos çalmedina civitatis
ejusdem comparuit discretus vir dompnus Bernardus de Aversone
scriptor excellentissimi domini regis Aragonis et
tenens sigilla ipsius domini regis et nomine ejusdem
domini regis peciit quod cum idem dominus rex indigeat
seu necessarium habeat transumptum autenticum instrumenti seu
privilegii infrascripti mandari per predictos dominum
episcopum et çalmedinam fieri transumptum autenticum
de eodem. Et exhibuit coram eisdem et per me notarium presentibus
testibus subscriptis legi fecit ipsum privilegium non viciatum
non cancellatum nec in aliqua sui parte abolitum cujus
tenor inferius continetur. Predicti autem domnus cesaraugustanus
episcopus et çalmedina civitatis ejusdem viso ipso
privilegio et perlecto mandaverunt michi infrascripto
notario quod de ipso privilegio facerem transumptum
autenticum et publicum: ipsi enim eidem transumpto
auctoritatem suam et decretum impenderunt ac etiam
prestiterunt. In quorum testimonium jusserunt hujusmodi transumptum
sigillorum ipsorum munimine roborari. Tenor vero dicti
privilegii sive instrumenti quod quidem erat per
alphabetum divisum hic est (El documento que sigue está
encabezado con un monograma):
– In nomine domini nostri
Jhesu-Christi: Ego Raimundus comes barchinonensis et princeps
aragonensis facio hanc cartam donationis et
confirmationis tibi Petro cesaraugustano episcopo et
omnibus successoribus tuis cesaraugustanis episcopis in
perpetuum. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono
et concedo tibi castrum de Deus-lo-vol quod
tempore sarracenorum vocabatur Mezimeeger cum omnibus
suis terminis et pertinenciis et adempramentis scilicet sotis
et pratis et pascuis et acequiis et aquis
ex omnibus partibus et montaneis et planis et
cultis et heremis cum ingressibus et egressibus
et quiquid pertinet vel pertinere debet ad eundem castrum
regali jure sicut melius dici vel intelligi potest: tali pacto ut tu
et successores tui post te cesaraugustani episcopi habeatis et
possideatis et teneatis et expletetis supradictam donacionem omni
tempore ad vestrum profectum et fidelitatem meam successorumque
meorum qui regnum aragonensem sunt habituri: et ut tu et
successores tui cesaraugustani episcopi post te donetis michi
et successoribus meis irati sive paccati potestatem de
predicto castro quantas vices per nos vel per nuncium nostrum
a vobis requisierimus secundum morem et consuetudinem
barchinonensis patrie.
Hoc vero donativum sicut superius scriptum est dono et concedo
tibi jamdicto Petro cesaraugustano episcopo et omnibus tuis
successoribus cesaraugustanis episcopis ut habeatis et
teneatis et possideatis et explectetis salvum et liberum et
quietum et ingenuum salva mea fidelitate et de omni
mea posteritate per cuncta secula seculorum amen. – Sig+num
Raimundi comes. Sig+num Regine aragonensis et comitisse
barchinonensis que hanc donationem concedo laudo et
confirmo. – Facta carta in era MCLXXXXVlII anno ab
incarnatione Domini millessimo CLX in mense julii in civitate
que vocatur Barchinona: dominante me Raimundo
comite in Barchinona in Aragone in Cesaraugusta in Superarbe in
Ripacurcia Tortosa atque Illerda: episcopo Dodone in Oscha:
episcopo Martino in Tirassona: episcopo predicto Petro in
Cesaraugusta: episcopo Guillelmo Petri in Illerda:
Petro de Castelazolo in Calataiub: Sancio Neconis in Darocha:
comite palearensis in Ricla: Xemeno de Orreja in Epila:
Petro Ortiz in Aranda: Blascho de Oscha in Borga:
Fortunio Acenariz in Tarazona et in Uno-castello (en
dos líneas): Palacino in Cesaraugusta et in Alagon
et in Petrola: Galindo Xamenez in Belgit: Garcia
Almurabit in Exeia: Deoadjuda in Sos: Petro
Lobez in Lusia: Lo Ferrench in Aguero: Petro
Lobez fratre ejus in Luna: Arpa in Loarre: Arnaldo de
Alascun in Beloia: Marcho filius Ferriz in Oscha et in
Rosca: Galindo Xemenonis in Alcala: Fortunio Dato in
Barbastro: fratribus
milicie templi in Montsone. – Sig+num Guillelmi
barchinonensis episcopi +. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num
Gueraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num
Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Munellis. Sig+num
Berengarii de Munellis. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista.
– Ego Guillelmus Petri jussu domini mei comitis hauc cartam
scripsi et propria manu mea hoc signum + feci (Alphabeto divisa).
– Acta sunt hec Cesaraugusta in palacio domni
cesaraugustani episcopi die et anno in prima linea
contentis. Nos Eximinus episcopus supradictus huic
transumpto auctoritatem nostram impendimus et decretum. Ego
Guillelmus de Cavaldos çalmedina Cesarauguste
huic transumpto auctoritatem meam impercior et decretum in quorum
testimonium hoc transumptum mandavi sigilli curie
çalmedinatus appensione muniri per notarium infrascriptum
testibus ad predicta adhibitis specialiter et rogatis Egidio
Martin de Camacurta Petro de Ayles rectore ecclesie de
Riello et Johanne de Mercuello filio Garsie
de Mercuello quondam vicinis Cesarauguste. – Sig+num mei
Guillelmi de Porta notarii publici Cesarauguste et
auctoritate illustrissimi principis domini regis Aragonis per
totam terram et dominationem suam qui hoc translatum ab originali
privilegio bene et fideliter de verbo ad verbum sumptum
propria manu scripsi et sigillo curie
çalmedinatus Cesarauguste mandato çalmedine
prehabiti sigillavi.
(Penden de este documento dos
sellos de bula con cintas
de seda encarnada.)
Nota: Montsone: Monzón
(hay mucha variedad en estos textos).
Petrola: Pedrola.
Roscha:
?
Beloia: ?
Aguero: Agüero ?
Riello: ?