(1)
Núm. 6.
(1) A este documento, escrito en papel, no solo le
falta la fecha, sino que no lleva tampoco ninguna firma,
signo, ni otra prueba de autenticidad, y está plagado de
enmiendas y añadiduras; de modo que al parecer no es más que una
minuta o borrador del tratado que en él se
esplica.
Ad honorem Dei omnipotentis patris et filii et
spiritus sancti ego Raimundus Berengarii gratia Dei
barchinonensium comes ac princeps regni aragonensis tale pactum
et conventionem vobiscum januenses facio: quod in primo
discessu vestro ab expeditione imperatoris antequam Januam
reddatis ero cum exercitu meo pro posse bona fide sine fraude
primo in Tortosa deinde ad insulas Baleares
scilicet Maioricam Minoricam Eviçam Fromenteram
el ad alia maritima et deinde sicut ego concordavero de hoc
cum imperatore et sicut concordavero cum consulibus
comunis Janue qui in illo exercitu fuerint et in
exercitu morabor cum
januensibus qui in exercitu fuerint et moram ibi fecerint nisi
justo Dei impedimento remanserit aut consilio eorum et nostro. Et
servabo vos et res vestras bona fide secundum meum posse et habeatis
libere et sine omni gravamine tertiam partem civitatis atque
locorum cum eorum pertinentiis quas vel que nos simul ceperimus aut
michi vel vobis sese reddiderint duabus partibus michi
retentis: et non ero in consilio neque in facto ego vel heredes mei
ut comune Janue suam tertiam partem amittat. Insuper
faciam jurare eos homines quibus partem meam comitam et similiter
heredes mei faciant ut non sint in consilio neque in facto ut tertiam
partem amittant aliquo in tempore. Et si quis voluerit eam vobis
auferre quod adjuvent eam vobis defendere et retinere sine fraude et
malo ingenio. Eandem vero partem quam civitas vestra habet in
temporalibus ecclesia vestra habeat in spiritualibus: et in omnibus
illis civitatibus quas ego acquisiero in quibus tertiam partem
non debetis habere habeatis unam ecclesiam cum tanto
honore et domibus unde quinque clerici
possint honorifice vivere et habeatis unum fornum et unum
balneum et unam alfundecham de melioribus et
gardinum bonum et in omni terra mea quam habeo vel
deinceps acquisiero salvi et securi eritis vos et homines vestri
districti cum rebus vestris. Nullum enim portaticum
neque pedaticum neque usaticum dabitis in tota terra
mea vel mari a Rodano usque in occidentem: et
illud portaticum et pedaticum sive ribaticum non
dabitis in terra mea vel mari ab illo die in antea quo vos eritis
mecum pariter in obsidione alicujus civitatis aut illam pariter
capiamus vel reddatur michi et vobis aut singillatim vobis aut
singillatim michi aut si iste galee qui modo sunt in Ispania
Tortuosam prendiderint: et quamdiu in exercitu insimul erimus
non faciam pactum neque convenientiam aliquam de reddenda mihi aliqua
civitate vel loco in pre …. de recipienda pecunia neque de aliqua
diminutione januensis exercitus sine consilio
januensium consulum qui in exercitu fuerint.
Hoc pactum jurabit heres meus cui terra mea post me
remanebit quando consules comunis Janue
voluerint. Preterea januenses illi qui tenebunt partem iliam
recognoscent dominium comitis et suorum heredum sic tamen ut partem
illam libere et sine gravamine aliquo possideant. Ita ut januenses
illi jurent meis heredibus duas partes et mei heredes
illis tertiam partem salvare et fideliter defendere bona fide.
Et ille navalis exercitus januensium postquam in
expeditionem movebuntur sit securus et salvus cum omnibus sibi
pertinentibus in eundo et redeundo per totum meum honorem maris et
terre ubi potentiam habeam et vendant et emant secure quocumque
voluerint et quod ego aut ulla mea persona non offendam illos in
aliquo sed illos et sua bona fide salvabo et secundum posse meum
defendam. In tota vero convenientia suprascripta possit addi vel
minui secundum quod michi et consulibus communis
janue placuerit vel heredi meo per nos metipsos vel per
heredes nostros. Hec omnia observabo bona fide sine omni
fraude nisi justo Dei impedimento remanserit aut per parabolam
consulatus comunis Janue qui in exercitu
fuerint: et si michi forte quod absit aliquod impedimentum evenerit
ut ego evenire non possim predictum pactum et conventionem principes
et comites et milites mei cum aliis meis hominibus
compleant.
Nota:
Maioricam
Minoricam
Eviçam Fromenteram:
Froment, frumento, forment, tipo de trigo.
consulibus comunis
Janue: cónsules del común de Génova.
Alfundecham: alhóndiga ?
Pedaticum: peaje ?