Núm.
9.
Ego Fernandus Dei gratia rex legionensium et
Gallecie dominator juro et firmo cum episcopis
comitibus potestatibus et ceteris majoribus regni mei atque
fideliter promitto vobis caro avunculo meo domino R comiti
Barchinone quod vos diligenter omnes et contra omnes juvem et ad
tuendum vobis ac defendendum honorem vestrum semper pro posse
invigilem. Idque sic pro vobis faciam sicut pro me ipso et vos loco
boni patris habeam et pro vobis tanquam pro bono patre faciam. Et hoc
totum similiter filio vestro consanguineo meo promito
quem semper loco boni fratris volo habere si ipse me loco
fratris recipiat sicut vos me loco filii recipitis. Quod ideo
facio ut vos simile modo me contra omnes alios juvetis diligatis et
pro honore meo sicut pro vestro faciatis et in omnibus pro me sicut
pro bono filio faciatis: et sicut dictum totum hoc firmo in manibus
amicorum vestrorum fidelium episcopi videlicet mindoniensis et Poncii
de Minerba atque a baronibus meis quos modo presentes non habeo hoc
similiter firmari faciam. – Ego comes Petrus hoc bonum pactum
et convenienciam juro et confirmo. – Ego Menendus Bregancia confirmo.
– Ego comes Gonzalus hoc juro et confirmo. – Ego Menendus Bregancia
signifer regis hoc idem juro et confirmo. – Ego comes
Ramirus hoc juro et confirmo. – Ego Poncius de Minerba juro et
confirmo. – Ego Alvarus Roderici juro et confirmo. – Ego Apriles juro
et confirmo. – Ego Petrus Balzanus juro et confirmo.