CXLIV, 10

CXLIV
Núm.
10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus
sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro
comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatoris
antequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et
expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulas
videlicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteram
et de Ibero usque ad Almariam non obsidebimus
aliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine
licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem
evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrum
et ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duas
partes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et
habebimus in exercitu machinas et cetera que in
nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc
fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercitu
apud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum
comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in
exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio
comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro
comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventione
habita inter nos et comitem quod civitatum atque
locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comite
ceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partes
comes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam
libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus:
et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas
partes
amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem
nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comes
suas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre
quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua
fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam
civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu
erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda
nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunia
neque de ulla diminucione exercitus comitis sine
parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si
comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticum
neque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel
mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni
terra nostra et mari quam habemus vel in antea
acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum
rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta conveniencia
possit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitu
fuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec
omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento
aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.