Núm.
15.
Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et
in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico
et tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC
morabetinos de Barbaroja legalis et boni
ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi
Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam
tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono
inde vobis et vestris X hostaticos tenedors qui sub
potestate vestra in Montepessulano hostaticum teneant
de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia.
Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et
tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostatici
et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de
Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de Caneto
Bernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novo
Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de
Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus
Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et
tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico
et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque
promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus
Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi
Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine
tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego
Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in
integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo
enganno et mitto me in tuum hostaticum in
Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua
tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia
quousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit
persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est
tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec
sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego
Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo
Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque
potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et
promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me
adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et
voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut
Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per
se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque
potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam
tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto
per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti
juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam
tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei
evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter
juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter
juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego
Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego
Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego
Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt
quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedors
per sacramentum Ermengaudus de Leucata Willielmus
de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de
Salis Petrus de Fenolleto Willelmus de Castello
Rosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam. Et
Ermengardis vicecomitissa Narbone similiter in
solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et
suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores
per sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de
Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de
Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc
manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod
Guillelmus Raimundi Senescalci manlevavit de prioribus
X tenedors los V priores ita quod si aliquis
eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad
noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo
Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem
et suam. Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de
Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinos
eodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis
et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D
morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset
manlevatus.
Et ex alia parte Guillelmus de Alesto
convenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto:
et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi
Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si
aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel
mentiretur. Et comes est prolongatus de isto
avero prescripto usque ad festum sancti Andree in tali
pacto quod si aportaretur ei averum de rege Anglico vel
de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici
debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes
habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut
scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc
terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad
Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate
Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit
Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei
(Cancelada).