CXLVI, 12

CXLVI
Núm.
12.

Hoc est judicium a barchinonensi curia
legaliter et usualiter datum super querimoinis et responsis a
domno barchinonensi comite et a Gaucerando de Salis
factis. Auditis itaque ac discussis utriusque partis racionibus
judicavit predicta curia quod si comes poterit probare per idoneos
testes quod Gaucerandus ei fallisset de suis ostibus
et cavalcatis atque serviciis que comes per se
aut per suum nuncium ei mandasset et possit probare quod ostem
de Lorca comes mandaret suis baronibus ni nomine
de bataia sciente Gaucerando emendet ei totum
Gaucerandus in duplo. Quod si probare nequierit expiet se
Gaucerandus per sacramentum propria manu quod comes per
se aut per nuncium suum ei hoc non mandaverit nec scierit eum suis
baronibus hoc mandasse. Judicavit iterum quod totum malum et
dampnum quod Arnallus de Salis cum hominibus Gaucerandi
fecit Raimundo Ville Mulorum apud Castrum de Toraies
sive in ipsa sacraria quia predictus Raimundus erat cum
domino suo comuni emendet ei Gaucerandus in duplo et desonoret
ad potestatem cum avere et cum sacramento a meliori homine
ipsius cavalcate facto. Item judicavit ut malum quod Arnallus
de Salis fecit homini Sancte Eulalie quem comes dicit esse
suum postquam comes fecit inde clamorem Arnallo de Salis et
Gaucerando oferendo eis directum de homine quia videtur hoc fecisse
ad dedecus comitis emendet Gaucerandus desonorem domino suo
comiti et malum predicto homini in duplo salvo jure suo. Item
judicavit quod si comes posset probare quod Arnallus de Sales vel sui
aliquid abstulisset de manso
predicti hominis et comes posset probare predictum mansum esse
suum reddat et restituat Gaucerandus eidem manso quicquid inde
ablatum sit in duplo et invasionem comiti sicut continetur in lege et
postea discutiatur cujus sit juris predictus homo comitis au
Gaucerandi et utraque pars hoc per testes vel scripturam hostendat.
Judicavit curia quod fortitudinem novam quam
Gaucerandus fecit apud Polium sine licentia comitis
stet inde ad voluntatem comitis destruendi aut remanendi sicut in
lege usuaria continetur. Judicavit item quod castrum de Corneliano
mortuo Bernardo Johane sine legitima prole in manu comitis
debuit devenire absque aliquo impedimento secundum legem usuariam que
precipit omnia alodia exorcum in potestate principis devenire
salvo jure heredum. Et judicavit quoniam comes perferivit
directum Gaucerando de predicto castro Corneliano antea
quam liberaret illud Guillielmo de Corneliano qui sui juris
esse dicebat et Guillielmus de Corneliano donaret suum jus predicti
castri Raimundo Ville Mulorum cum consilio comitis ac
Gaucerandus noluit recipere a comite directum et facere totum malum
quod postea Gaucerandus et sui fecerint hominibus comitis hac
occasione emendet et sustineat suum et desonorem comiti cum
sacramento: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de
directo nullatenus debet esse emendatum ita illud quod factum fuerit
super oferimentum de directo nullatenus debet remanere ut non sit
redirectum. Iterum judicavit quod omnes missiones et predas quas
Gaucerandus et sui fecerint in servicio comitis per mandatum comitis
vel suorum emendet ei comes sicut Gaucerandus poterit averare.
Judicavit etiam quod malum quod Bernardus de Bestrecano fecit
in honore Sancti Michaelis Coxianensis redirigat totum
et abbas Sancti Michaelis distringat secundum posse
suum Raimundum de Ribes ad faciendum directum predicto
Bernardo de Bestrecan. Judicavit quod omnes toltas et forcias
quas Arnallus de Sales et homines Gaucerandi fecerint in villa de
Romaniano que non continetur in carta que est inter
Gaucerandum et Sanctum Petrum Campi Rotundi quam Gaucerandus
asserit se laudasse et confirmasse restituat Gaucerandus abbati vel
preposito Campi Rotundi nec ulterius ibi ab ipso vel suis
consimilia fiant. Judicavit quod si prior Sancte Marie Bisulluni
poterit probare Gaucerandum vel patrem suum aut avunculum dedisse vel
stabilisse honorem de Dan
postquam pater Gaucerandi et avunculus ejus diffinierunt predictum
honorem cum carta prelibate Sancte Marie prefatus Gaucerandus
destruat et desfaciat ipsum stabilimentum et predictus
honor de Dan redigatur solide et libere in manii prioris et
canonicorum Sancte Marie Bisulluni. Quod si in probatione
defecerit secundum instrumentum ipsius carte nullum dominium
nullumque senioraticum habeat Gaucerandus vel sui in predicto honore
vel in milite predictum honorem tenente et miles aut dimitat honorem
priori aut stet ei inde ad jus. Judicavit curia quod si comes posset
probare hominem vel homines Gaucerandi minuisse vel pejorasse migeras
mercati Bisulluni quia dedecus est potestatis et detrimentum
patrie qui victus vel victi fuerint inde in manum comitis cum eorum
proprietate deveniant. Quod si in probacione comes defuerit quia
Gaucerandus recognoscit predictas migeras homines suos desuper
efluentibus fecisse rasas videtur indicium clamoris comitis expient
se prescripti homines Gaucerandi nullam fraudem vel engannum ibi
fecisse eis scientibus per sacramentum et judicium aque calide sive
per bataia.

Nota:
Sanctum
Petrum Campi Rotundi: Sant Pere (de) Camp Redó,
Camprodón.
Bisulluni: Besalú.