CXLVII, 13

CXLVII
Núm.
13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de
domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertose sicut in carta donationis quam
ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam
partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro
asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta
civitate habebant seu fratres milicie Templi suo
consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec
etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc
respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum
tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur.
Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc
tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere
poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se
ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate
possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri
dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus
partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu
negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec
debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta
Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut
diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio
ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta
concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus
vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo
mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando
corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit.
Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon
et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis
curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei
tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in
sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo
teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare
ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit.
Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero
Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium
fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose
proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea
tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis
pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque
usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem
hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive
milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue
quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et
mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in
civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes
emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo
quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in
Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei
donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua
familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia
quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem
haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non
habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id
erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero
aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re
habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii
firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes
ei occasione illius tertie partis januensium
quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos
honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant
quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia
secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de
quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat
in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter
consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum
Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat
habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de
quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes
quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium
in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo
de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc
placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus
Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in
presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta
quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus
insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac
sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se
nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed
pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum
datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia
judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis
ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum
alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto
Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam
esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei
donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse
consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus
consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac
voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat
proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus
tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia
quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de
eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes
se illi homini non tantum almostalafiam Dertose
comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter
hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare
contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium
quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte
que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei
proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis
recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse
almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item
conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam
ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam
fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum
proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium
affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta
consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea
curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius
pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo
modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere
debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse
nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus
Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem
quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam
tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant
si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel
permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc
receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse
negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc
legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat
predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel
causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. – Querimonie
autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In
primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam
Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis
resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium
ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se
nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de
custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta
judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam
proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia
sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam
hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam
civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi
comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere.
Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam
non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde
magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum
fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus
Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus
respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec
suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et
ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac
manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu
laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam
amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam
aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi
Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi
dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat.
Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis
fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex
necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines
suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam
inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si
Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat
comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam
fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium
aureorum
et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat
propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non
custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo
Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam
voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad
se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad
mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda
quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude
minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius
zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum
et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et
guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia
parte duarum partium minus quinta quam modo ibi
habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum
partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc
beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam
illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore
poterit terciam illius tercie a comite consequi
quocumque modo vel ratione. – Conquestus est etiam dominus comes de
predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant
quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc
fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes
amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit
hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter
justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit
eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens
erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod
si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc
testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit
interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur:
sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit
quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum
perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo
Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis
suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter
hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas
justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat
se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid
supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat
quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare
si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod
si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter
minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo
modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit
approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel
saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves
minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui
fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam
principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis
officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur.
Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam
novos usaticos ac novas consuetudines mississet
in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et
quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam
temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas
naves ac molendinos ducere per flumen
inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis
multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat.
Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos
usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli
ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus
bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis
usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore
quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna
et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici
vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti
in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi
tempore sarracenorum sive non.

Nota: superbiam
: soberbia.