CXLVIII, 14

CXLVIII
Num.
14.

In Dei nomine. Ego Raimundus Dei gratia comes
barchinonensis et princeps aragonensis
excomuto tibi
Sancie et filio tuo Bernardo de Bellog
illas meas domos que sunt juxta triliam canonice quas hucusque
tenuit per me Guillelmus Tabernarius unde anuatim tres
mancussos persolvebat: et sicut predicte domus
terminantur ab oriente in ipsa tenedone quam
Arnallus de Begnols tenet per comitem a meridie in orto
et tenedone quem Guillelmus Tabernarius tenet per
comitem ab occidente in domibus Arnalli Ferrarii quas
tenet per comitem a circio in ipsa platea civitatis sic
excomuto vobis suprascriptis cum ingressibus et egressibus suis ac de
meo jure in vestrum trado dominium et potestatem proprium et francum
alodium ad omnem voluntatem vestram inde perficiendum. Accipio quoque
a vobis pro hac jamdicta excomutatione totum ipsum vallum
de castello novo Barchinone cum omnibus domibus que
ibidem sunt: que domus terminantur ab oriente in domibus que
fuerunt cujusdam judei Abotaib et in carrera et
a circio similiter in via qua itur ad portam
civitatis et ab occidente in muro et in curtale
jamdicti castri et a meridie in domibus et in orto
quas tenet Petrus clericus.
Et ego Raimundus
comes jamdictus ero vobis garent contra omnes homines
et feminas de predicta excomutatione sine engan. Si quis autem
hoc disrumpere temptaverit. – Sig+num Ramun…. – Sig+num
Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus.
Sig+num Petri Arnalli.

Nota: a circio: a cierzo, noroeste
?
platea: plaza.
Excomutatione:
permuta, conmutar ?
Sig+num
Ramun….
Ramundus, Raimundus comes.