CXXIII, perg 349, 17 julio 1161

CXXIII
Perg.
N°349. 17 jul. 1161.

Notum sit omnibus quoniam ego R. Dei
gratia
comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio
dono tibi fideli meo Bernardo Fulconis ut facias unum casale
molendinorum in tuo alodio sub ipso Bedorch in
loco qui dicitur Sussisa. Et dono tibi atque concedo ut
accipias aquam infra terminos de Apiera et de Bedorch
et de Chabrera ubi melius potueris vel volueris ad tuum prode
et meum ita quod facias et construas molendina quot
potueris in prenominato casale: et dono eisdem molendinis
suos regos et suos capud regos et suos exaguadors
et suos glevares et pedregares et legnares et
omnia que ad usus molendinorum sunt necessaria infra terminos
mei honoris. Et convenio tibi dare in hac prima vice que ipsis
molendinis predicti casalis in hac prima edificacione
fuerint necessaria: postmodum vero tu prephattus Bernardus et
tui post te dabitis eisdem molendinis omnes molas que
ibi fuerint opus in omne tempore. Convenio etiam tibi ut in hac prima
constructione molendinorum omnes homines de Apiera
et de terminis ejus faciant ibi de unaquaque domo duos
jornales cum suo conducto. Sub tali pacto hoc omnia
tibi dono et omni tue projeniei atque posteritati ut a die in antea
qua ipsi molendini fuerint edificati et ad molendum
bene preparati dones exinde annuatim michi et meis fideliter totam
medietatem de omnibus molturis et de omnibus eximentis
que de ipsa moltura inde exierint aliquo modo sine alia
mea missione levata semper ipsa molneria. Siquis autem hoc
disrumpere temptaverit in duplo componat et hoc donum firmum
permaneat omni tempore. Facta ista carta XVI kalendas augusti anno
XXIIII regni Ledovici junioris. – Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Berengarii de Mulnellis. Sig+num Petri Berengarii vicarii de
Villafranca. – Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et
anno proscripto dampnatis litteris in linea VIIII.

Nota:
Bedorch in loco
qui dicitur Sussisa : ?
Apiera: Piera.
Chabrera:
Cabrera.
Regos, capud regos: riego, cabeza de riego.
Exaguadors: ex+aqua (agua): desagües.
glevares et pedregares
et legnares:
gleva, gleba; pedregales; legna: leña.
Et
convenio tibi dare: y convengo darte (te dar).
Molas, mola: muela,
muelas de molino. Mola, moles. // moltura, molturis: molienda,
moliendas. // molneria
.