Bulas
Pontificias. Leg. 1, n.18. 23 Junio.
Adrianus episcopus
servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus terrachonensi
archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice
sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam
benedictionem. Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem
barchinonensem comitem a multis temporibus devotum
plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse
atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum
nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis
vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in
proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem
filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum
impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia
sollicite intendimus confovere. Venerabiles autem fratres nostri
pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis
ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et pax
inter eum ot Lupum Valentie regem discissa sit
et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter
asserit ad edomandas barbaras gentes et efferas
nationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestis
est perniciosissima christianis modis omnibus
auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen
christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum
inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum
sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque
inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique
tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus
sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a
religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et
posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc
attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant
incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo
mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus
personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione
suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito
defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum
sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc
proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non
differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes
terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie
supponatis. Data Sutrii
VIIII kalendas julii.
Nota:
Lupum Valentie regem: el rey lobo de Valencia (moros, mauros, sarracenis, etc).
https://es.wikipedia.org/wiki/Muh%C3%A1mmad_ibn_Mardan%C3%ADs