CXXVI, perg 344, 19 agosto 1161

CXXVI
Perg.
N° 344. 19 ago. 1161.

Sit notum omnibus tam presentibus quam
futuris quod ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti
barchinonensi aragonensium principi
medietatem ipsius mei
operatorii simul cum medietate cortalli sibi
continenti que omnia habeo in suburbio Barchinone in
platea mercati quam tu comes jamdicte comparasti
et acquisisti in Barchinonam a parte orientali
ante portam castri veteris Barchinone: et
sicut predictum operatorium cum prephato curtallo
habetur et continetur et suis notis afrontacionibus ambitur sicut
vendo jamdictam medietatem tibi prephato Raimundo
barchinonensium comiti aragonensium principi
propter L
morabitinos ajadinos et lupinos quos in precio
de te accepi: et de meo jure et potestate trado hec omnia in tuum jus
et dominium ad omne velle tuum ibi et inde perficiendum in perpetuum.
Siquis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit in duplo componat
et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta carta Xllll
kalendas septembris anno XXIIII regni Ledovici junioris. – Sig+num
Calveti supradicti qui hanc cartam vendicionis fieri jussit firmavit
et testes firmare rogavit. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Arnalli
de Rased. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Guillelmi Catalani
vicarii barchinonensis. – Sig+num Poncii scribe qui hoc
scripsit die et anno quo supra. (Sigue una firma hebrea que dice.
Clavih el que vendió al dominador.
)

Nota: operatorii
(
cortalli, curtallo
sibi continenti): obradores, corrales ?
Comparasti
et acquisisti: compraste y adquiriste.
Clavih
el que vendió al dominador: Será David el que venció al dominador
(Goliath, Goliat)??