Bulas
Pontificias. Leg.1.n.21.13 mayo.
Adrianus episcopus
servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro Raimundo
Barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos venerabilis frater noster D …. oscensis episcopus
de statu et conversatione tua nos plurimum exhilaravit asserens te et
justitie cultum diligere et ecclesias Dei honeste satis et sincera
caritate tractare: quod utique tanto majorem nobis letitiam contulit
et animo nostro majus gaudium subinduxit quanto personam tuam
ampliori affectione diligimus et in quibus secundum Deum possumus
libentius honoramus. Rogamus itaque nobilitatem tuam monemus et
exhortamur in Domino ut animus tuus de bonis ad superiora de
superioribus semper ad majora proficiat et ita te de cetero in his
que Dei sunt habeas ut tam in oculis hominum quam in divine
Majestatis aspectu pro bonis operibus debeas commendabile apparere.
Ad hec predictum fratrem nostrum episcopum dilectioni tue attentius
commendamus rogantes plurimum ut eum et ecclesiam suam pro beati
Petri et nostra reverentia diligas manuteneas et honores et
eum ab iniquorum impugnationibus interventu nostro viriliter tucaris
(o tuearis). Data Laterani lll idus maii.
Nota:
D …. : Dodone in Oscha se lee en otros textos anteriores.