CXXVIII, bulas, leg 1, 14, 22 junio

CXXVIII
Bulas
Pontificias. Leg.1, n.14.22 Junio.

Eugenius episcopus
servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad
quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem.
Omnibus qui cristiana professione censentur indubitanter credendum
est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et
nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne
felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus
cristianis ut quotiens eadem mater nostra vim patitur vel ab
infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus
adjuvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere ne formident.
Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus
et exhortamur in Domino quatenus ad expugnacionem infidelium
et inimicorum crucis Christi viriliter
accingamini et cum nobili viro Raimundo Barchinone comite pro
defensione cristiane fidei et totius sancte ecclesie cum devotione
proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum
premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionem que a
predecessore nostro felicis memorie papa Urbano
ad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est
vobis auctoritate apostolica confirmamus. Uxores etiam et
filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie
nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum
prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus:
peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et
beati Petri apostolorum principis
auctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum
iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit
de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato
confessionem susceperit absolutionem obtineat et
sempiterne retributionis fructum ab omnium honorum
Remuneratore percipiat. Data Sigme X kalendas julii.

Nota:
beati Petri apostolorum principis : Pedro, el principal (cabeza) de
los apóstoles.
Contrito: que ha hecho contricción de los pecados
(peccatis).
Sempiterne: sempiterno, semper eterno.