Bulas
Pontificias. Leg. 1, n.13. 25 Julio.
Eugenius
episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Raimundo illustri
barchinonensium comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Personam et honorem tuum paterno affectu diligimus et ut actus tui
semper de bono in melius ductore Domino dirigantur optamus. Inde est
quod de adversitalibus tuis si forte quod non optamus emergunt valde
dolemus et cum prosperitates el successus tuos audimus gratum nobis
est et in Domino jocundamur. Pro pace vero et concordia que
inter te et dilectum filium nostrum G. illustrem pampilonensium
ducem sicut per dilectum filium nostrum magistrum R.
nobis innotuit divina favente clementia incepta est multum gaudemus
et Deo gratias agimus quoniam sicut de guerra que diu inter
vos peccatis exigentibus viguit ecclesiarum detrimenta oppressiones
pauperum et alia plurima dampna peccatis exigentibus provenere ita
nimirum de reformatione pacis honorem Deo tranquillitatem christiano
populo regimini tuo commisso et inimicis crucis Christi
confusionem speramus opitulante Domino prodere. Monemus itaque
nobilitatem tuam et exhortamur in Domino ut tantum
bonum quod jam initiatum est producere et ad complementum Deo et
hominibus gratum solicite et cum omni diligentia perducere studeas:
sine pacis namque et concordie unitate nec Deo
gratum exhibere obsequium nec terram regimini
tuo a Deo commissam secundum justicie tramitem poteris gubernare.
Data Lore VIII kalendas augusti.