CXXXIV, bulas, leg 1, 19, 5 diciembre

CXXXIV
Bulas
Pontificias. Leg.1, n.19. 5 diciem.

Adrianus episcopus
servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro comiti
barchinonensi
salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta
Romana Ecclesia singulari quadam amoris prerogativa quibusdam
personis consuevit quandoque talia indulgere qualia passim non
omnibus conceduntur ut ex ipsa speciali concessione appareat
singulare
privilegium meruisse devocio specialis et detur
evidenter intelligi quod et devotos filios affectu paterno diligat et
ipsos studeat pro sui officii debito specialiter honorare. Hoc ergo
dilecte in Domino fili racionis debito provocati preces tue
nobilitatis benigne admissimus et personam tuam speciali decrevimus
privilegio decorare quatinus sacrosancte Romane Ecclesie tanto debeas
ampliorem fidelitatem atque reverentiam jugiter exhibere quanto ab
ipsa majora te noveris beneficia recepisse. Nobilitatem itaque tuam
presenti scripto auctoritate apostolica munientes statuimus ut nemini
liceat personam tuam vinculo anathematis innodare seu subicere
interdicto nisi forte speciale mandatum super hoc a Sede apostolica
habeat vel Romane Ecclesie legato qui sit a latere romani pontificis
destinatus aut in Romane Ecclesie quod absit incidas interdictum. Ut
autem nobilitatis tue devocio majus privilegium se gaudeat a Romana
Ecclesia recepisse presenti decreto sancimus ut ad quemcumque locum
deveneris quamvis locus ipse interdicti teneatur sentencia obligatus
liceat capellano tuo tibi et tue familie tantum clausis januis et
exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare.
Nulli ergo hominum liceat hanc nostre constitucionis seu concessionis
paginam temerario ausu infringere vel ei modis quibuslibet contraire.
Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis
Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus incurrat. Data Laterani nonas decembris.