CXXXV, bulas, leg 1, 20

CXXXV
Bulas
pontificias. Leg. 1, n. 20.

Adrianus episcopus servus
servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopo
et apostolice sedis legato et A …. helenensi episcopo
et universis baronibus per helenensem episcopatum
constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a
predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius
temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab
omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papa
Eugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet
adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod
legitima uxore dimissa non est veritus
adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut
nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem
sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter
observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum
legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimonio
copulare quam nec est dubium manifesto adulterio
polluisse. Filios antem quos ex adultera in adulterio
procreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paterna
hereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid
hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel
habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum
excomunicationis vinculo se noverint innodandos.