CXXXVI, apen 10

CXXXVI
Apén.
n. 10.

Notum sit omnibus quia sub ista convenientia intrat
Raimundus Ademari in pignora in potestatem Remundi
comitis barchinonensis
cum duobus castris de
Fenestris et omnes illorum castellaniis et pertinenciis
tali modo quod si Guillelmus comes bisuldunensis non
altenderit ipsas convenientias quas convenit ad prescriptum comitem
Remundum et ipsos sacramentos quod ei fecit non tenuerit et
infra sex menses sicut scriptum est in ipsa convenientia ea omnia
quod ei forsfecerit et transgressus fuerit non emendaverit
supradictus Remundus comes libenti animo illi non
perdonaverit ipsas emendas de illas forsfacturas: ego Remundus
Ademari
suprascriptus post primos sex menses transactos que in
ipsa convenientia resonant infra XL dies quod Remundus
predictus comes me comonuerit per se aut per suos missos vel
missum ut ad illum tendam cum predictos castros: ego predictus
Remundus Ademari ad prescriptum comitem Remundum
entendere cum predictos castros et eorum castellanias et
podestadiu illum en fare et tales sacramentos ad
illum en jurare quales alios suos homines jurant ei de alios
suos castellos et de suos honores ita ut Remundus
jamdictus comes juret ad me Remundum suprascriptum ut
jamdictos castros non tollat mihi nec tollere
faciat et istum sacramentum faciat eum mihi per unum meum simile. Et
si suprascriptas convenientias fuerint comonitas et supradictas
forsfacturas fuerint emendatas aut perdonatas ego predictus
Remundus Ademar de predictas pignoras non exire
dum vivus fuerit predictus Remundus et ego vixero:
et si predictas pignoras incurrerint sicut suprascriptum est
cum predictos castro et eorum castellania et
pertinentias ad prescriptum Remundum comitem en
tendre
et podestadiu len fare. Hec omnia
suprascripta ego Remundus Ademar si la tendre et la
atendre
ad jamdictum Remundum comitem sine suo
enganno et sine sua deceptione (Alphabeto divisa).