Varia
I, liber feudorum. Alfon. I n.1 fol. 7.
Wilielmus Dei
gratia sancte civitatis Jherusalem patriarca et P ….
dominici Sepulcri prior ejusdemque conventus
canonicorum Raimundo venerabili barchinonensium comiti
amico et confratri in Christo salutem et patriarchalem
benedictionem. Quoniam vestre ammirabilis et eximie probitatis virtus
in tantum divina gracia cooperante effloruit ut vestri luminis
fama quasi lucerna lucens in medio christianorum
et sarracenorum prefulgeat gratiarum acciones innumeras
omnipotenti Deo redemptori nostro a quo cuncta bona procedunt
humiliter persolvimus et ut sublimius exaltetur coram sacratissimis
ejusdem passionis et resurrectionis locis exoramus.
Innotescimus autem dignitati vestre quatenus litteras vestras in
quibus concordia super regno Ildefonsi pie memorie viri
continebatur gratanter suscepimus: unde communicato jherosolimitani
regni consilio vestris postulationibus digne assensum
accomodantes partem que pertinet dominico Sepulcro
secundum conditionem a vobis institutam vobis et universe progeniei
vestre concessimus et per privilegium sigillo nostro
insignitum confirmavimus. Ad recipiendam igitur justiciam nostram
unum de confratribus et concanonicis nostris nomine G
…. sacerdotaIi gloria scientia etiam et moribus Dei gratia
decoratum dirigimus. Precamur autem ex parte Domini nostri
Jhesu-Christi et sui gloriosissimi Sepulcri et nostra ut eum
quem per omne regnum vestrum priorem super cunctis nobis
pertinentibus statuimus cum ceteris confratribus nostris
honeste suscipiatis et absque impedimento sive molestia supradictam
justiciam eis assignetis locum etiam et ecclesiam in quibus inter vos
convenienter conversare secundum Deum valeant in remissione
peccatorum et parentum vestrorum salute dandum sumopere studeatis.
Nos autem fraternitatem vestram et participationem omnium bonorum que
agimus in missis psalmis orationibus et ceteris
bonis operibus ante Deum concedimus. Per eundem etiam fratrem
privilegium supradictum vobis mittimus quem cum ceteris
fratribus attentius vobis comendamus et ut eos adjuvetis et ubique
defendatis fraterne deprecamur. Mandamus preterea et mandando rogamus
quatenus privilegium sigillo vestro insignitum
quemadmodum vobis fecimus nobis de cunctis nostris faciatis atque eis
deliberetis. Valete in Domino.
Nota: confratribus:
cofrades: co + frater: co + hermano: co + fraile …
et ceteris
: etcétera, et cetera : y siguiente, y demás.
https://es.wikipedia.org/wiki/Liber_feudorum_maior

Liber feudorum maior (Originalmente Liber domini regis) Es un cartulario (códice diplomático) escrito por Ramón de Caldes (jurista) que recoge los documentos referentes a los dominios de la casa condal de Barcelona y del resto de casas condales que se integraron en ella.
Fue recopilado en 1192 por el rey Alfonso el Casto y se conserva en el Archivo General de la Corona de Aragón, situado en la ciudad de Barcelona. En el periodo comprendido entre 1170 y 1195 se recopilaron los Usatges de Barcelona, el Liber Feudorum maior i la Gesta Comitum Barchinonensium, conjunto que ha estado denominado como los tres monumentos de la identidad política catalana.
El rey Alfonso el Casto encargó la compilación a Ramón de Caldes, jurista y decano de la iglesia de Barcelona (1161-1199) con la intención de engrandecer el país, fraccionado y muchas veces usurpado por los señores feudales.
Contiene alianzas, ventas, testamentos, solicitudes de castillos y sacramentos de homenaje. Se componía de dos volúmenes que compilaban un total de 888 folios y cerca de un millón de documentos, los más antiguos del siglo IX.
Después de múltiples mutilaciones, tan solo quedan 88 folios con 183 escrituras, con las que se forma un solo volumen que recoge los restos de los originales. La caligrafía es de tipo franco y destaca por contener 79 miniaturas. Francesc Miquel Rosell lo publica modernamente (1945-1947) el texto en base al índice del siglo XVI, hecho que le permite reconstruir el contenido del cartulario original, y le añadió escrituras conservadas en el Archivo de la Corona de Aragón, totalizando un global de 902 documentos y la reproducción de numerosas miniaturas.