Varia
I, liber feudorum. Alfon. I, n.1. fol. 15.
Hec est memoria de
dono quod facit comes ad Petrum de Stopana
per castrum Montsso quod recuperat. In primis donat
ei Casteio Zeboler cum suis omnibus pertinenciis et donat
ei leudam quam accipiat ad ipsam alchantaram videlicet
de uno trossello medium morabetinum et de balas
quartam partem morabetini: de equo aut equa
aut mulo quatuor denarios: de bove vacha
vel asino duos denarios: de quatuor ovibus
denarium unum: de carga de chuiram aut de cera
aut de oleo denarios XII. Et ista leuda nullo
modo accipiatur nisi de illis rebus
que causa vendicionis inde transierint et ulla alia
leuda vetus aut nova ibi aliter non addatur
neque accipiatur. Insuper donat ei Elis et duo castra
Tamarit et Zaidin quando Deus ea dederit ei. Supradicta
omnia donat ei a fueiro de Aragone et de rege Petro
ac rege Sancio. De rebus vero milicie Templi
vel de eorum propriis hominibus nulla leuda exquiratur nec
accipiatur. Si autem quod absit constituta milicia Montssoni
deficeret aut destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montsso
sine aliqua contradicione. Supradicta omnia donat ei comes
per honorem ad fueiros de rege Petro et rege Sancio: et
si Petrus recuperaret modo jamdictum castrum de Montsso
recuperet comes prephatum honorem de Petro
jamdicto.
Nota: equa:
yegua, egua, equino…bove,
bou, bovis, toro. Vacha: vaca.
Asino : asno ?
de quatuor
ovibus
denarium
unum: de 4 ovejas 1 denario.
Chuiram : cuiram, cuero ?
Oleo :
aceite, oli. Öl, oil.
Casteio Zeboler:
denarium: moneda
denario → dinero.
vetus aut nova: vieja o nueva. Castro-vetulo,
comes vetulo, etc…
Elis ? Tamarit, Zaidin, cerca de Montsso,
Monzón.
fueiro de Aragone: fuero de Aragón; fueiros de rege
Petro et rege Sancio.