DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA.

DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN
LA BIOGRAFÍA. 


N. 1.

Varia 12. Notariorum 4. Alfonsi
IV, n. 2931, fól. 62 v.

Petri Michaelis Carbonell.

Nos
Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum Sicilie citra
et ultra farum Valentie Hierusalem Hungarie Maioricarum Sardinie
et Corsice
Comes Barchinone Dux Athenarum et Neopatrie
ac etiam Comes Rossilionis et Ceritanie. Attendentes vos
fidelem nostrum Petrum Michaelis Carbonell oriundum Civitatis
Barchinone
esse ydoneum et sufficientem ad tabellionatus
officium exercendum prestito prius per vos in Cancellaria
nostra juramento quod bene et legaliter vos habebitis in exercendo
officio memorato constituimus et creamus vos eundem Petrum
Michaelis
in notarium publicum per totam terram et
dominationem nostram
ita quod in universis et singulis locis et
terris ditioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et
conficere testamenta acta attestationes
sententias et quelibet instrumenta quorumcumque
contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et
auctenticas et eas scribere et scribi facere per substitutuum
aut substitutos a vobis juratos tamen de quibus quidem prothocola
sive capibrevia faciatis notularum ut eterne memorie
comendetur. Nos enim ipsis testamentis actis attestationibus
sententiis instrumentis et aliis scripturis publicis et auctenticis
per vos bene et legaliter conficiendis et scribendis aut scribi
faciendis per juratos substitutos a vobis autoritatem nostram
impendimus pariter et decretum ita quod eisdem in judicio et extra
judicium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obleneant roboris
firmitatem tamquam publica manu facta dum tamen subscriptionem
vestram et signum apposueritis in eisdem qua vos auctoritate regia
notarium et ipsis contractibus interesse teneamini confiteri.
Serenissimis igitur quibuscumque nostris locumtenentibus generalibus
nostrum super his significamus intentum. Mandantes de certa scientia
et expresse gubernatoribus nostris generalibus eorumque vices
gerentibus vicariis baiuiis justiciis curiis suprajunctariis
çalmedinis merinis juratis et universis et singulis aliis
officialibus et subditis nostris ubilibet constitutis presentibus et
futuris dictorumque officialium locatenentibus ut vos dictum Petrum
pro notario publico habeant et teneant per totam terram et
dominationem nostram ac in testamentis et scripturis vestris publicis
et auctenticis adhibeant plenam fidem, Adjicimus tamen quod
testamenta codicillos instrumenta illorumque notas et
transumpta acta attestationes testium et alias scripturas
publicas et auctenticas quos quas et que receperitis confeceritis et
scripseritis aut scribi feceritis intra Comitatus Rossilionis et
Ceritanie
ac terras Confluentis et Vallispirii
vestris sumptibus facere et de medietate preciorum inde habendorum
secundum ordinationes regias procuratori nostro
Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere. In
quorum testimonium presentem cartam fieri jussimus nostro comuni
sigillo impendenti munitam. Datum in Civitate Beneventi
die tercio mensis Marcii anno a nativitate Domini Millesimo
CCCCLVIII
Regnique nostri huius Sicilie citra farum anno
vicesimo quarto aliorum vero Regnorum nostrorum anno
quadragesimo tercio. Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol mandato Regio facto
per
Patriarcham et Cancellarium qui
eum habuit pro sufficienti.
P.

n-2-fol-63-eiusdem-comissio

avatar de autor
ramonguimera@gmail.com