NOVERINT
vniuersi quod cum nonnullis tam officialibus Nostri Iacobi Dei
gratia Regis Maioricarum Comitis Rosilionis &
Ceritaniae, & Domini montis Pesulani quod Creditoribus,
& debitoribus indubium verteretur, quae debita intelligamus
elongare in perpetuum statuimus, quod non intendimus aliquas de suis
debitis elongare licet litteram concesserimus elongamenti nisi
assecuret, quod in fine elongamenti soluat debita de quibus eum
elongauimus sit ascecuratum intendimus elongare debita de quibus iam
elongamenta extiterunt nisi in littera dicti elongamenti de primo
elongamento specialiter sit facta mentio, nec de debitis ratione
hereditatis paternae (parernae), vel maternae, nec de debitis,
quae debentur ratione dotis, vel legatorum nec de debitis quae
debentur ex varijs personis extra nostram iurisdictionem, nec de
alimentis siqua debent praestari aliquibus personis,
nec etiam de debitis per quibus iam pignora sunt tradita per eum
creditoribus suis nec de debitis, quae debent ratione emptionis quam
fecerint de aliqua re mobili, si illam rem mobilem penes se habeant,
nec de debitis quae habent ratione Curiae, vel tutelae, vel
manumissionis, vel executionis testamenti alicuius, nec de deposito
seu comanda si in instrumento depositi; seu comandae non fuerint dies
solutionis apposita, & fideiussor constitutus nec de debitis,
quae debentur ex aliquo per eum commisso, nec de debitis de quibus
iam fuerit lata sententia; & transiuerit in rem iudicatam; nec de
debitis quae debentur pro loguerijs nunciorum, seu domorum, vel
ratione rerum comestibilium, nec etiam intendimus elongare si
creditor cuius est debitum, est ita inops, (inopia)
quod ipse debitor habeat melius paratum soluere in rebus mobilibus
quod sui creditores nisi debitis in rebus mobilibus in litera vra
(la r con virgulilla) elongamenti mentionetur, nec etiam
intendimus elongare si habeat mobilia ex quibus valeat satisfacere
suis creditoribus, exceptis libris, & bestijs aratorijs, &
instrumentis aratorijs, & equitarijs suis, & alumni, &
pannis lectorum, vasis vinarijs., & vtensilibus domus seu
hospitij, & exceptis vestibus uis,
& vxoris, & familiaa suae, quam nostram Ordinationem Nos
Iacobus Dei gratia Rex Maioric. in praedictis in perpetuum
inuiolabiliter praecepimus obseruari.