II. Sermo in dedicatione ecclesiae S. Mariae Rivipollensis – MXXXII, 1302

II. 

Sermo in dedicatione ecclesiae S. Mariae Rivipollensis, quae peracta est anno Dñi M. XXXII. (V. pág. 26.) 

Ex cod. MS. sec. XI. in bibliot. eiusd. cenobii sub n. 57. 

XVIII. Kal. Februarii: celebritas dedicationis aeclesiae Sanctae Dei genitricis cenobii Rivipollentis; quam diversarum sedium pontifices una cum eiusdem diocesis praesule venerandi nominis Oliva, collectâ utriusque sexus, etatis, et ordinis infinitâ populorum multitudine, dedicavere, multisque venerabilium sanctorum pignoribus, prout quisque valebat, divinâ karitate collatis, sacrosanctum Domino templum animati celesti spiritu sacravere. Altare quoque venerandum misticis spiritualium significationum carismatibus, et sacri crismatis unctionibus delibutum, ad immolandam redemptoris nostri hostiam, cum ipsius invocatione nominis, magnisque populorum totius ordinis laudibus erexere. In quo etiam ad maioris cumulum sanctificationis plurima, quibus idem locus excellebat, sanctorum pignora, cum his quae supra retulimus fidelium dono concessis, reverentissime condidere. Unde libet mentis oculis intueri quantâ illud altare divine gratiae plenitudine superexcellat, quantaque totius orbis debitâ veneratione praepolleat, cum et eandem, quae a primevo erectionis suae tempore celebrata est, sacrationem reliquiasque contineat, secundae nichilominus perfectionem plene possideat, terciaeque sanctificationis omnia suplementa retineat, in quo postmodum a praenominato pontifice tot diversorum sanctorum venerabilia collocata sunt pignora, ut excederet unius hominis, si particulatim offerrentur, omnia membra. Postremo ultimae benedictionis, de qua nunc sermo est, omniumque superiorum maioris, acceptabilibus votis sollempniter adimpletis, cunctas fidelium, quas praetulimus, dono concessas sanctorum collocavere reliquias. Denique hic eorum aliqua iccirco (idcirco) subnecti excerptim placuit nomina, ut omnibus divinae legis cultoribus palam liqueat, quam debitâ veneratione ab ipsius loci indigenis, vel a circumquaque degentibus, presentis diei sint celebranda sollempnia, quae tantorum patrociniis beatorum constant specialius illustrata, tantarumque sacrationum letabundis actibus in unius altaris vel templi sive diei festivitate concurrentium praecellentissimis gaudiorum commodis exornata. Conduntur ergo ibi reliquiae ligni Domini, illius videlicet ligni, in quo pro nobis mortem carnaliter pertulit ipse Deus, de cuius beatissimae carnis affixione, et de profluentis ad nostram redemptionem sanguinis infectione, tanta in eo adhesere misteria sanctitatis, ut nulla facundia, vel conatus humanae possit hoc exprimere facultatis. De huius autem virtutis excellentia magis est venerabiliter credere quod comprehendere nequeas, quam totum comprehendere velle quod nescias: potiusque sentire beneficia muneris, quam inmensitatem huius plenissime velle considerare virtutis. Sunt et ibi de sepulcro Domini porciones inmissae, fidelium laboriosâ et indeficienti fide ad nos usque delatae. Quod venerabile sepulcrum omni adoratu cultuque dignissimum, quantâ divinitus praefulgeat sanctitate, non est humanae facultatis effari. De cuius veneranda gloria prophetarum oraculis multo ante praedictum est, quod et ex nostri Salvatoris triduo in illo quiescentis sacratissimo corpore indicibiliter consecratum est: quod sanctorum angelorum postmodum frequentibus excubiis illustratum est: quod totius saeculi veneratione et frequentiâ quoad mundus maneat celebrandum est. Sunt etiam ibi reliquiae de Xpi praesepio, quod mirabiliter sanctificatum creditur in ipsius Ihu Xpi venerandae nativitatis exordio; quia ibi eum, cum natus esset, reclinavit eiusdem Dei genitrix mater et virgo. Sunt quoque ibi porciunculae illius lintei, unde idem Dominus noster tersit suorum pedes discipulorum, quando nostrae particebs factus humanitatis, exemplum mortalibus tradere voluit perfectae humilitatis. Sunt etiam ibi aliquae de vestimento sanctae virginis Mariae particulae, de gloria et tactu eiusdem virginei et intemerati corporis admodum sanctificatae. Simul quoque conditae sunt in eodem altare reliquiae proprii corporis beatorum apostolorum Petri et Pauli, deque vestimentis eorum: clavigeri, videlicet, regni celestis, apostolorum principis, potestatem ligandi atque solvendi in celo et in terra post Deum plenissime possidentis: suaeque gloriae consortis, doctoris gencium praecipui, praedicatoris veritatis eximii. Quod totum quantae sanctitatis excellentiâ splendeat, nullus recte credentium dubitat. Conduntur interea ibi reliquiae venerandi praesulis et martiris Saturnini, qui primus post apostolos nostrarum partium ignorantiae tenebras evangelii praedicatione detersit, et postmodum martirii gloriâ coronatus aput Tolosam gloriosae mortis resolutione migravit. Sunt et ibi beati martiris Felicis Gerundensis veneranda pignora, qui nostras regiones veri luminis insinuatione perfudit, et Gerundam civitatem, tam passione martirii, quam sacri corporis tumulatione sacravit. Sunt similiter ibi reconditae gloriosi martiris atque pontificis Narcissi reliquiae, qui a remotissimis terrarum partibus sanctitate et gratiâ plenus huc adveniens, occidentalibus populis verae fidei lumen ostendit, et apud Gerundam gloriosâ morte quievit. Nec desunt etiam beatissimi Xpi martiris Poncii reliquiae, qui solus omnium hominum comitante se Deo imperium mundi devicit, cum imperatores romanorum primus ad fidem Xpi convertit, posteaque martiriali gloriâ decoratus inter senatores aulae celestis conscendit perpetim regnaturus. Sunt ibi reliquiae beatorum martirum venerandae Dionisii, Rustici et Euleterii, qui ab Athenis ad Gallias usque, fidem Xpi indeffesse predicando, migrantes, apud Parisium in confessione Trinitatis pertinaciter consistentes, trino decorati martirio sociali morte quiescunt. Conduntur quoque ibi ex legione sancta Thebeorum martirum sacratissima pignora, qui sempiternae Trinitatis deitatem uno spiritu confitentes, sicut grex dominicus ab ingruentibus lupis tenti et laniati, sub Maximiano imperatore cum palma martirii ad celestia regna migrarunt. Insunt et venerabiles Deo dilecti martiris Sebastiani reliquiae, qui temporibus Diocleciani et Maximiani sub clamide terreni imperii sic se Deo karum exhibuit, ut multos ab ignorantiae tenebris ad fidem Xpi converteret, multos in fide titubantes salutaribus monitis, et beatissimis consolationibus confortaret, et ipse postmodum aulam celestis regni victor et coronatus intraret. Sunt praeterea, ut coacervatim quod restat expediamus, ibi reconditae aliorum beatorum martirum reliquiae, scilicet, Vincentii, Victoris, Desiderii, Primi, Marcellini, Geminiani, Alexandri, Felicis, Iusti, Victoris (se repite, quizás Pastoris, Justo y Pastor), et alterius Victoris (otro Víctor), et Feliculae, sanctique Urbici nostrae patriae venerandi martiris, et Sancti Ipoliti, et eorum sanctorum, qui dicuntur massae, et Sancti Marcialis martiris, qui passus est in Aquis, ubi dicuntur esse termae, sancti quoque Salvii, et Leonidae matris eius, qui passi sunt Auxi, et requiescunt iuxta fluvium qui dicitur Sadus, et sanctorum innocentum, sanctorumque XL. martirum, sanctique Cornelii et Valentini, et Sancti Donati episcopi; qui omnes in confessione Ihu Xpi usque ad mortis imane suplicium perseverantes, sanctorum Angelorum inseparabiles facti sunt coeredes. Sunt quoque ibi condita beatissimi Martini Turonorum praesulis veneranda pignora, cuius vita innumeris miraculorum documentis atque prodigiis constat uberrima, et ossa virtutum iubare radiantia, universi orbis frequentatione celeberrimâ, Turonis, (Tours) quae nobilissima civitas est Galliarum, quiescunt honorifice tumulata. Inter haec etiam sunt in eodem pleno sanctitatis altare repositae reliquiae proprii corporis patris beatissimi Benedicti, legislatoris admirabilis, spiritus omnium iustorum plenitudinem possidentis. Hic sanctitate atque miraculis patrum veteris testamenti per omnia similis, universorum quoque, qui sub evangelii gratia splenduere, mansit equalis. Qui mirabilium patrator operum, qualia pene nullus potuit perpetrare mortalium, aput Cassinum Italiae montem carnis bonus deponens, Angelorum comitante katervâ, feliciter migravit ad Xpm. Cuius venerabile corpus ab Italia Dño revelante in Galliis translatum, apud Floriacense cenobium multis miraculorum ostensionibus constat humatum. Necnon etiam sunt ibi reliquiae beatissimi Ambrosii Mediolanensis sedis antestitis, viri Deo dilecti et per cuncta laudabilis, aliorumque confessorum Gregorii, Lamberti, Gauderici, Iusti, Aurencii, Romuli. Ad augmentum quoque multiplicis et excellentissimae sanctitatis habentur in eodem altare venerabili reverenda pignora de capillis beatae Ceciliae gloriosae virginis et martiris. Haec inspiratione divini spiritus adimpleta Valerianum sponsum et fratrem eius Tiburtium (Tiburcio) ad fidem Xpi convertit, ac demum ad celestem gloriam cum decore virginitatis et martirii palma victrix et coronata conscendit. Repositae quoque sunt ibi reliquiae sanctae virginis Scolasticae, sororis beatissimi Benedicti; (santa Escolástica, hermana del beatísimo Benedicto, Benito) sanctae etiam Eulaliae virginis et martiris Barchinonensis (Eulalia virgen y mártir de Barcelona), nostrae regionis indigenae (indígena), atque gubernatricis, necnon et reliquiae sanctae Felicitatis, septem filiorum martirum beatissimae matris. Haec est ergo illa sanctitatis congeries, haec ex diversorum pignoribus sanctorum ad unius cumulum celebritatis praeelecta sacratissima dies, quae tot beatorum sollempnitates in unum redigit, quot venerabilia pignora in unius altaris clausuram congesta luce clarius pandit. Haec sacrationum plurima vota in unius altaris vel templi sanctificationem convenientia manifestat; haec annuae recursionis expectata gaudia desiderantibus animis repraesentat. Unde Deo nostro secundum possibilitatem mentis et corporis gratiarum actiones referendae sunt, exsolvendaque magnarum praeconia laudum, qui tot iocunditates alternantium gaudiorum miseris mortalibus tribuit, tantorumque praesidia sanctorum mundanae necessitudini gratuitâ bonitate concessit.