IV.
Ordinatio de (leo te) vita regulari in ecclesia Tarraconensi, an. MCLIV. (1154) (Vid. pág. 77.)
Ex autograph. in arch. ejusdem eccl.
Quoniam in primitiva Ecclesia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid dicebat esse proprium, sed erant illis omnia comunia, quod approbans Psalmista dicit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; idcirco ego Bernardus, Terraconae Archiepiscopus, annuente et consilium praestante Raimundo, illustrissimo Barchinonae Comite, Aragonum Principe atque Marchione, instituo, ut in cathedrali ecclesia Sanctae Theclae, quae Terracon. provintiae capud et metropolis esse dinoscitur, sint amodo et in perpetuum canonici regulares, et non alii, qui ibidem canonicam et Apostolicam vitam ducant, secundum regularem institutionem Beati Patris Augustini, videlicet, ut comuniter vivant, in refectorio suo comedant et in dormitorio dormiant, ad officium ecclesiasticum pariter et comuniter occurrant, praeter eos, quos molestia senectutis vel infirmitatis impedierit; imitentur morem et consuetudinem ecclesiae Sancti Ruffi in devotione ecclesiastici officii, in victu cotidiano et in habitu clericali. Instituo ut instituat Archiepiscopus in Priorem claustralem canonicum regularem, qui doceat et componat vitam et mores canonicorum, et cum necesse fuerit, eorum enormitates corrigat; ponat quoque extrinsecus cum consilio Capituli personas religiosas et regulares, secundum quod opus fuerit, quae regimen et dispositionem habeant in possessionibus extrinsecis, et laborantibus, et colligendis, atque congregandis victualibus, de quibus serviatur et ministretur illis, qui in claustro die et nocte Deo famulantur. Et si Archiepiscopus, eos, quos intus vel extra majores instituerit, inutiles vel irregulares esse cognoverit, amoneat eos, et cum saniori Capituli consilio instituat alios de clericis cathedralium ecclesiarum, vel religiosorum locorum nostrae provinciae; ac (qui ad) nostram ecclesiam, quasi ad matrem propriam, beneficium societatis postulantes convenerint, non eis, denegetur, sed benigne recipiantur, et locum suum sient unus ex fratribus habeant, tam in vita quam in morte. Ad communem autem sustentationem predictorum canonicorum confero ego Bernardus Terracon. Archiepiscopus, atque dono ipsam fortitudinem seu monitionem, quam ibi ediffico, ad manendum et habitandum in perpetuum, ut ibi sint tuti ipsi et res eorum ab exercitu navali navigantium Sarracenorum; et ut ibidem habeant suas officinas inferius et superius, subtus cellaria sua et orrea, supra vero reffectorium, et dormitorium, coquinam et capitulum, sicut distinctum est. Dono item praeffatis canonicis ipsam cappellam inferius et superius, quae contigua est ipsi fortitudini. Dono item praeffatis canonicis medietatem omnium decimarum Terraconae, et Terraconensis territorii, sicut ipsum territorium terminatur in carta Barchinonae Comitis, in qua illud ecclesiae sanctae Theclae donavit. Dono praeterea ipsis canonicis medietatem totius dominicaturae nostrae, tam de terris quam de vineis et plantis, ortis, molendinis et furnis; de omnibus etiam adquisitionibus, sive de terra seu de mari, et de omnibus justitiis, sive de omnibus oblationibus et deffunctionibus et aliis omnibus, quae ad Archiepiscopum pertinere videntur, quae modo habet, et deinceps habiturus est in tota Terracona et in toto territorio Terraconensi, sicut terminatum est, habeat Archiepiscopus medietatem, et canonici aliam medietatem. Instituo iterum ut in omnibus diebus Dominicis et praecipuis festivitatibus majores missae, quae cantantur in hora diey tertia, in ecclesia Sanctae Teclae celebrentur. Concilia quoque atque consacrationes Pontificum in eadem ecclesia Sanctae Teclae nichilominus celebrentur. Instituo iterum quod quandocunque Archiepiscopus in refectorio cum canonicis comedere voluerit, cum capellano suo tantum ingrediatur, atque apponatur ei soli de omnibus cibis quantum apponitur duobus canonicis, ut quod remanserit, ad elemosinam detur. Similiter si in dormitorio fratrum idem Archiepiscopus quiescere voluerit, habeat secum, si sibi placuerit, proprium capellanum.
Actum est hoc tertio kalendas novembris anno Dominicae Incarnationis millessimo centessimo quinquagessimo quarto, regnante quoque Leodovico Rege juniore anno XIX. in Francia. = Signum Ego Jacintus Diaconus Cardinalis Apostolicae Sedis Legatus. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Bernardi Terraconae Archiepiscopi. = Sig+num Gaufredi Dertusensis Episcopi. = Sig+num Bernardi Urgellen. Episcopi. = Sig+num G. Barchinonae Episcopi. = Sig+num Berengarii Dei gratia Gerunden. Episcopi. = Signum G. Illerden. Episcopi. = Petrus Dei gratia Cessaragustanen. Episcopus. = Signum Raimundi Dapiferi. = Signum Arnaldi de Lercio. = Signum G. de Castro vetulo. = Signum R. de Villamulorum. = Seteredus, notarius Terracon. Sedis hoc scripsit mandato Bernardi Terrachonae Archiepiscopi, et Raimundi Barchinonae Comitis, die et anno quo supra, et sig+num …