Perg.
N°2. Del A. 17 feb. 1146.
Sit notum cunctis presentibus
atque futuris quoniam Raimundus comes Barchinonensis et
Aragonensium princeps dono tibi Berengario Arnalli et
filiis tuis castrum et villam de Siurana
cum omnibus terminis suis et dono sancte militie templii
quintam partem jamdicte ville et honoris ac terminorum suorum.
In quatuor vero partibus que remanent retineo medietatem
ad opus meum et dono tibi jamdicto Berengario et filiis
tuis alteram medietatem. Tali quoque pacto prephatum
castrum cum terminis suis tibi dono ut habeas illud et teneas
tu et omnis posteritas tua ad servitium et fidelitatem meam et
successorum meorum per secula cuncta et dones michi potestatem
de predicto castro quotiescumque eam tibi petiero per
me aut per meos iratus aut pachatus sine malo ingenio.
Propter hoc quoque donum superius comprehensum ego Berengarius
Arnalli convenio tibi domino meo Raimundo comiti
Barchinonensi ut sim inde tibi fidelis et donem tibi vel tuis
quibus michi mandaveris potestatem de predicto castro
quandocumque eam michi quesieris per te aut per tuos et hoc faciam
iratus aut pachatus sine tuo engan et convenio tibi ut post obitum
meum unus ex filiis meis sit inde tuus homo solidus
et fidelis sine aliqua fraude et malo ingenio. Et ego Raimundus
comes convenio tibi jamdicto Berengario Arnalli ut non
mitam ibi preter me aliquem seniorem. Si quis hoc disrumpere
temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc
firmum permaneat omni tempora. Quod est actum XIII kalendas marcii
anno VIlII regni Ledovici regis junioris. – Sig+num Raimundi comes.-
Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Raimundi de Pugalt.
Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Guillelmi de Subirats. –
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc
scripsit
ex mandato comitis die annoque prescripto suprapositis literis
in linea VII.