LI, perg 189, 3 agosto 1146

LI

Perg.n°189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego
Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps
dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem
Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas
senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa
et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de
omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi
pertinentium. Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus
suis terminis et pertinentiis. Dono etiam tibi civitatem
nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum
senioratico et cum
tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari
quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam
similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec
omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum
per omnia tempora tu et omnis generatio tua. Si quis vero presentem
donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in
duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni
tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis
junioris. – Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de
Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de
Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de
Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die
annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII. (Sigue un
documento que es traslado del anterior, pero se refiere
solamente a Tortosa: y
en el mismo pergamino se lee luego lo que
aquí se copia.)
Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer
de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei
exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam
partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro
aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta
civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate
adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset
potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium
nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in
sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate
dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei
tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus
dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac
sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum
portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate
factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi …. ejus
dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit
partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta
templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod
diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte
partis predictis
templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis
templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero
non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo
mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando
corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce
corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis
et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit
barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que
ad eum pervenerat ei tertiam partem donare
debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta
continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo
teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit
donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque
de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus
R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura
et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter
eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta
recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent
sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque
usaticis sive etiam terris vineis ortis
consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant
sive hii clerici sint sive milites sive burguenses
nullo modo inter eximenta coinputari precipue quia ipse in eis
senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum:
de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate
nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes
emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod
dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem
quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam
tertiam et senioraticum illius partis quam januenses
habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere
empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod
de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes
vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus
Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes
et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint
comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint.
Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes
estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in
Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod
ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum
senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere.
Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se
littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum
Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem
comitis
inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam
familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de
civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi
R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea
conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie
partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia
dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo
statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis
pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri.
Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes
in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam
amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue
regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino
partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere
vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus
comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui
causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum
senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc
ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei
partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus
illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia
ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in
eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper
est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis
fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis
seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis
manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis
fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia
judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis
ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim
alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G.
Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse
quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei
donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio
hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui
preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium
et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere
jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus
etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi
Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc
acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non
tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam
multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua
dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit
igitur curia quia Almostelalfia officium quoddam est quod in
civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel
ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de
ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita
similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia
dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare
partem nollebat de ea pecunia quaní ab hominibus Dertose
habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis.
Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic
totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde
alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam
dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi
tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea
predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis
hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione
partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie
autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In
primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose
non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua
guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum
concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere
Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de
guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit
barchinonensis curia quod ipsam Zudam
proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia
sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam
hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam
civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat
ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes
de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad
presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et
expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes
pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus
non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude
non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam
quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes
ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad
judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum
audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat
quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum
assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod
hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R.
comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia
hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic
dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit
sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum
volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc
judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset
legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino
suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes
supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud
incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam
Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in
aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit
districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et
mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare
stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis
de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude
minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude
predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem
et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam
Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte
duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et
comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus
quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur
accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite
concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus
comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant
quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc
fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes
amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non
fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco
qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa
fecit capite truncari et Ber … de Belloloco qui
presens erat in ipso placito hoc confitebatur.
Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de
Belloloco
potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod
propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors
nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de
Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena
curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes
conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves
injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos
verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes
suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam
bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec
homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in
quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus.
Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus
aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi
damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut
fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel
sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter
directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei
deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo
deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et
per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes
querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos
ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse
videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a
sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat
ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere
per flumen inferius et superius usque ad
*Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que
omnia scriptis ostendebat. Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos
usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi
posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus
bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis
quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam
tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia.
Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova
establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab
aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore
sarracenorum sive non. – Sig+num Bernardi de Cadireta
notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter
comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. – Sig+num Petri de
Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter
comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. – Sig+num Petri
Carbonelli
notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta
fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit
et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea
secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et
etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus
octobris anno Domini MCCLXX secundo.

Nota: MCCLXX
secundo: 1272, Perg.n°189. 3 ago. 1146.