Perg.
N° 12*. 25 ago. 114*
Manifestum sit omnibus qualiter
Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps
Aragonensis sepe conquestus est super ipsa casa quam
dicunt Forteda quia facta erat contra ventum et comonimentum
suum. Tandem in presentia multorum nobilium virorum prenominatus
comes Raimundus venit super hoc ad finem et concordiam cum
dompna Sibilla et cum Alaman et cum Amallo Sord
sicut in hac carta subterius legitur ita. Ego igitur Raimundus
Berengarii barchinonensis comes et princeps aragonensis dono
laudo et firmo vobis supradictis Sibilla et Alaman atque Arnallo
illam chasam que nominatur Forteda cum suis terminis et
illa Corbela tali quoque modo ut deincebs habeatis hec omnia
ad alodium proprium vos et omnes vestra projenies per omnia tempora.
Retineo namque ibidem et omnibus meis successoribus intrare
exire et guerrejare contra omnes homines et feminas et
sint jamdicte chase in guarda et bajulia mea
successorumque meorum omni tempore et habeam ibi intrare et
exire et guerrejare contra omnes homines vel feminas
pro mea propria facienda per omnia tempora. Accepi a vobis pro
hoc dono CCC solidos monete Barchinone. Facta
ista carta VIII kalendas septembris anno X regni Ledovici junioris. –
Sig+num Raimundi comes. – Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Raimundi
de Podioallo. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de
Cervaria. Sig+num ….Sig+num Poncii scriptoris qui hoc
scripsit die annoque prescripto.