Perg.
N° 214. 1 jul. 1149.
In nomine sancte et individue
Trinitatis. Hec est carta firmissime convenientie et pacis
indisolubilis facte inter Raimundum Barchinonensem comitem
Aragone dominum
et principem Garciam
Navarre regem et successores eorum in perpetuum. In primis igitur
eorum uterque alteri fidem suam dat sine dolo et fraude quodammodo
prorsus firmissime et fidelissime amici maneant tam ipsi quam
successores eorum ita quod alterius nulla fiat lis nulla contentio
inter ipsos vel successores eorum super regnis Navarre et
Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram
consilium et ausilium prebeant. Instinctu etiam divino conveniunt rex
et comes prenominati in legitimo matrimonio
contrahendo inter ipsum comitem et Blancam
filiam legitimam ipsius regis. Et quia inter magnas
personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotis
ipse comes dabit predicte filie regis ad minus XII
castella secundum morem regnum Hispanie. Si ipsum plus
ei dare non computerit sua nobilitas et liberalis amor. Etiam rex
dabit ipsi comiti et filie sue IIII castella
scilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellam
ipsa eadem die qua predictus comes ducat in uxorem
legitime predictam regis filiam et cetera et comes
dabit regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum
IIII castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium
facient predicte filie regis quod ipsi prorsus respondebunt et
obedient illi tamquam proprie domine sue si illa superstes post
comitem fuerit vel si comes eam dimiserit sine delicto
pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta castra IIII
unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare.
Conveniunt ad invicem rex et comes quod si quod absit
predicta puella priusquam fiat matrimonium vel etiam postea
sine herede moriatur amicicia et concordia firma
maneat et indissolubile in perpetuum sicut inter ipsos sacramentis et
fide statuitur. Firmatur inter ipsos ad invicem quod predictum
matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallatia et dubio veracisime si
prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In
acquisitionibus quoque suis ammodo super terram sarracenorum
Deo volenle faciendis taliter conveniunt. Quiquid de Orpeis et
de Murel et de terminis regni Cesarauguste et
Darocka et Calateu in antea aquirent rex et comes
vel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu
quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter
divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio
dimittent acquista. Omnia quidem predicta sicut melius et *sanius ac
sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se
se tenere et teneri facere rex et comes predicti tam fide
propia et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis
plurium suorum hominum hinc inde ad ipsos factis et in futuro
faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit
rationabiliter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia
presignata modo designato fiant jurant ex parte comitis: primo
Raimundus de Podio alto et Bertrandus de Castellet. –
Ex parte quidem regis Simeon Azenarz et Willielmus Azenarz et
Rodericus de Acegre. – Magister Rodebertus ecclessie
Pampilonensis archidiaconus et regis Garcia
principalis capellanus ac comitis predicti clericus fecit hanc
cartam era MCLXXXVII kalendas julii.